Sictrude pour Lézat (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroT01617

Genrecharte

Date (précise)06/0945

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Pamiers



Auteur

Sictrude

Bénéficiaire

Lézat (abbaye Saint-Pierre)

Regeste

Sictrude donne à Saint-Pierre, en s’en réservant la jouissance sa vie durant, le quart de l’église de Saint-Pierre [de Bérat] avec la moitié du casal et de la vigne qui en dépendent, et s’engage à donner chaque année à l’abbé et aux moines un demi-muid de vin.

Texte

DE BIRACO Ego enim, in Christi nomine, Sictrudis, pertimescens illud tremendi judicii diem, cedo Deo et Sancto Petro aliquid de facultatibus meis pro anima mea vel pro anima patris mei vel matris mee, vel pro animas parentorum meorum, hoc est de ecclesia quarta parte que est fundatam in honore sancti Petri cum casale, cum vinea que illa visa est habere vel possidere de omnibus medietate et ipsa ecclesia et ipse casalis et ipsa curte constructa, et ipsa vinea adjacentias habet in se : de parte altano adjacet in alodum Aiginane vel suos infantes, de parte cercio a terratorio Bernardo et Teurigo, de montesanico a terratorio Bernardo, de parte bisa a strata publica ; et ego Sictrudis, trado Deo et Sancto Petro quod superius est dictum in eadem ratione ut quamdiu vixero, teneam et post hobitum meum remaneat Deo et Sancto Petro, et dabo omnibus annis medium modium de vino ; et non habeat abbas vel monachi Sancti Petri licentiam de Deo vel agmina sanctorum ipsa ecclesia vel ipsa vinea tradere vel vendere nec alienare in manibus alienorum nisi ad ipsa casa Dei vel ministros altaris ejus ; sane si quis ego aut ullus ex heredibus vel propinquis meis aut ulla emissa persona contra hanc cessionem ullam calonniam generare vel inquietare presumpserit, conponat ad rectores ejusdem loci auri libras .III., et ejus peticio nullum optineat effectum sed cessio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Facta cessione ista in mense juni, regnante Lodovico rege, anno .X°. Sig. Sictrudis qui cessione ista fieri vel adfirmare rogavit. Sig. Segone. Sig. Dominico. Sig. Aigone. Sig. David. Sig. Daniel.

Bibliographie

OURLIAC (Paul) et MAGNOU (Anne-Marie), Cartulaire de l’abbaye de Lézat, Paris, 1984, n°125, I, p.94

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9189, cartulaire 2 de l’abbaye Saint-Pierre de Lézat (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°216258 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte216258/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.