Ritcant abbé de Saint-Sauveur de Redon, Rivilin comte de Bronjudwocon pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)

<<</>>>

NuméroR00096

Genrenotice

Date (précise)24/02/0867

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Ritcant abbé de Saint-Sauveur de Redon, Rivilin comte de Bronjudwocon

Bénéficiaire

Redon (abbaye Saint-Sauveur)

Regeste

XCVI. Ritcant novus abbas Roton. coram Rivilin comite interpellat Milun et Haeluuocon, filios Risoc, Biduuoretque et Haeluuocon, filios Standulf, de villa Bronjuduuallon quam istis beneficiaverat Conuuoion abbas. Ritcant, nouvel abbé de Saint-Sauveur, accompagné de ses frères, est venu devant Rivilin, comte de Bronjuduuocon (villa, dans la commune de Peillac [35]), en demandant aux hommes qui portent les noms de Milun, Hęluuocon, fils de Risoc Biduuoret, et Haeluuocon, fils de Standulf, de rendre les bénéfices de la dite villa, que l'abbé Conuuoion [Conwoion] leur avait concédés. Fait à Bronjuduuocon, dans la plebs de Peillac (35).

Texte

Noticia in quorum presentia venit Ritcant, noviter postquam vestitus erat de abatia (sic) Sancti Salvatoris, et alii ex fratribus cum eo, ante Rivilin commitem in Bronjuduuocon, interpellans quosdam homines quorum ista sunt nomina: Milun et Hęluuocon, filium Risoc, et Biduuoret, et Haeluuocon, filium Standulf, de jam dicta villa quam Conuuoion abbas, cum consensu suorum monachorum, beneficiaverat eis in fidelitate Sancti Salvatoris et abbatis qui fuisset in Roton et omnium monachorum rotonensium, ut redderent ipsa beneficia in manu sua, quia ipse erat electus ad abbatem post Conuuoion; et tunc reddiderunt viri supranominati beneficia sua que, usque tunc, ex datu Conuuoion tenebant, in manu Ritcant novi abbatis. Deinde ipse Ritcant, ipsis suppliciter precantibus, reddidit illis iterum ipsa beneficia ex consensu fratrum, in fidelitate et servitio Sancti Salvatoris et sua et omnium monachorum rotonensium; et ut essent defensores tocius abbatię Sancti Salvatoris, nisi forte, quod absit, commes qui fuisset in Poilac contrarius monacbis rotonensibus, tunc, ipsi reddant beneficia sua in manu Ritcant abbatis vel cujuscumque qui fuerit abbas in Rotono; et dederunt viri supradicti fidejussores ad Ritcant ut essent fideles, juxta hunc modum, Sancti (sic) Salvatori et abbati qui fuerit in Rotono et monachis rotonensibus; isti sunt fidejussores quos dedit Milun in hac fidelitate et servitio, id est, Haeluuocon, filius Standulf, et Haeluuocon, filius Risoc; et isti sunt quos dedit Haeluuocon, filius Risoc, id est Milun et Haeluuocon, filius Standulf, et Maban; et hi sunt quos dedit Buduuoret, id est, Maban et Christian et Arthuuiu; Arthuuiu, tamen, sicut Conuuoiono abbati dederat, tamen Haeluuocon, filius Standulf, nunc tunc reddidit. Factum est hoc in plebe Poliac, in Bronjuduuocon, .VI. kalend. marc., .II. feria, ante Rivelen commitem, coram multis nobilibusque viris quorum ista sunt nomina: Rivelen, commes, testis; Telent, testis; Driuueten, testis; Briuualt, Gleumarcoc, testes; Uuormoet, Groniar, testis; Benedic, testis; Risuueten, testis; Ulirgen, testis; Euuen, testis; Uuoetuual, testis; Uuoruuinet, testis; Coruueten, presbyter, testis; Uurdisten, testis; Haeluuocon, testis; Maencouual, testis; Dreanton, testis; Trederh, testis.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 72-73.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 72r-v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214218 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214218/. Date de mise à jour : 31/07/13. Première version : 10 juin 2010.