Otton comte de Vermandois et abbé de Saint-Quentin pour Homblières (Notre-Dame et Sainte-Hunégonde)

<<</>>>

NuméroF11603

Genrecharte

Date (fourchette)entre 1043 et 1021

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Noyon



Auteur

Otton comte de Vermandois et abbé de Saint-Quentin

Bénéficiaire

Homblières (Notre-Dame et Sainte-Hunégonde)

Regeste

Otton, comte de Vermandois et abbé [de Saint-Quentin] confirme à Homblières les juridictions des bois et prés périphériques appartenant à la villa d'Homblières, avec le ban de la route publique jusqu'à la limite des terres adjacentes à la villa . Lambert, châtelain de Saint-Quentin et plus tard moine à Homblières avait, du temps de l'abbé Albéric, donné ces droits à l'abbaye par un tranfert légal avec l'accord de comte Albert [1er]

Texte

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego Otto Dei annuente clementia Viromandensium comes et abbas. Si vicem potestatis nostrae a Deo nobis temporaliter concessae utinam iuxta salutem animae, oportet indefesse iustis petitionibus assensum praebere, maxime cum de rebus ecclesiasticis est negotium ut intemeratae semper subsistant more antiquorum. Igitur tam praesentium quam futurorum agnoscat solertia quod venerit ad nos Walerannus, abbas cellae Humolariensis, decusans suorum antecessorum negligentiam ac providens in futuro saeculi malitiam, petiit charta nostrae authoritatis ecclesiae confirmandum quoddam bonum, id est districtiones terrae exterioris sylvae ac prati villae Humolariensi pertinentium cum viatici publici banno usque ad confinium circuitionis terrarum huic villae adiacentium quod Lambertus, Sancti Quintini signifer et castellanus, tempore Albrici abbatis per manum Adalberti comitis legali traditione pro animae redemptione Humolariensi ecclesiae tradidit habendum, qui postea deserens saeculum sese pro Dei amore devovit monachum. Unde hanc signo nostrae authoritatis firmamus chartam eiusdem Lamberti verbis testantibus approbatam, cuius authoritatem qui infringerit centum libras auri persolvat scrinio comitis. Signum Ottonis comitis. [chrismon] Signum Ermengardis comitissae. Signum Emmae comitissae. Signum Theobaldi custodis. Signum Oddonis militis. Signum Yvonis de Nigella. Signum Heszelini militis. Signum Olberti militis. Signum Freudonis militis. Signum Waldrici militis. Signum Clementis militis. Signum Drogonis militis. Signum Gaufridi militis. Signum Geroldi militis. Signum Rogeri militis.

Bibliographie

EVERGATES (Theodore), The cartulary and charters of Notre-Dame of Homblières, Cambridge, Mass, 1990, n° 25, p. 71-73

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 13911, fol. 24 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°212240 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte212240/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.