Baudouin doyen du chapitre cathédral de Noyon, tout le chapitre cathédral de Noyon pour Longpont (abbaye Notre-Dame)

<<</>>>

NuméroF10090

Genrecharte

Date (précise)1167

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Soissons



Auteur

Baudouin doyen du chapitre cathédral de Noyon, tout le chapitre cathédral de Noyon

Bénéficiaire

Longpont (abbaye Notre-Dame)

Regeste

Le doyen Baudouin et tout le chapitre cathédral de Noyon concèdent aux frères d’Héronval quelques petits bois contre un cens annuel global de 18 sous

Texte

Quia enim pro temporum varietate rerumque mundanarum mutabilitate, que ab hominibus constituuntur seu disponuntur cicius a memoria labi et in oblivionem duci possunt, dignum duxit sollers curiositas antiquorum patrum virorumque prudentium ea litterarum apicibus annotari quatinus et firmius possent retineri et absque difficultate ad memoriam revocari. Ego igitur Balduinus, Dei gratia Noviomensis ecclesie decanus, totumque capitulum, omnibus tam futuris quam presentibus notum volumus fieri et presenti scripto significari quod fratres de Harunval ad nos venientes terram incultam et nemuscula que juxta illorum territorium habemus, nemusculum videlicet de majoria Hugonis de Rotolou, nemusculum de Roseto, nemusculum de Conchis Sancti Martini, nemusculum de Communiis, parum quidem nobis utilia, illis autem plurimum necessaria, a nobis censualiter habenda pecierunt et petentes obtinuerunt. Jam siquidem antea tenebant de nobis quindecim modiatas terre de quibus debent nobis singulis annis duos sextarios frumenti valentis tres denarios minus meliori in augusto aut usque ad festum sancti Remigii ad domum cellerarii nostri absque expensis nostris solvere et ad mensuram claustri mensurare et si plus excoluerint, terciam partem decime ad beneplacitum nostrum nobis dabunt aut observabunt. Pro minuta vero decima mansionis eorum cum appendiciis suis et omnium nutrimentorum suorum atque hortorum duodecim denarios dabunt nobis et pro terra de Bruieres decem et octo denarios et pro tribus sextariatis terre que sunt juxta Junchetum sex denarios. Nunc autem denuo peticioni eorum annuentes, damus et concedimus pro septem solidis censualiter nobis unoquoque anno solvendis nemus majorie Hugonis de Rotolou quod uxor ejus Oda et filius ejus Johannes nobis reddiderant, concedentes et fiducientes quod deinceps nec per ipsos nec per alium ecclesie Longipontis dampnum intulerint, concedentibus etiam Bastiano, Martino et Radulfo qui partem quam in nemore habebant nobis werpierant. Pro nemore vero de Roseto, quod erat de majoratu Adam de Appelli, et pro tribus mencoldis terre quam jamdicti fratres excolebant ad nonam garbam sex solidos dabunt nobis, eodem Adam concedente et fidutiante in presentia nostri quod deinceps non erit eis ad dampnum. Et quoniam hoc ad nostrum feodum pertinet, ad recompensationem diminutionis feodi nostri idem Adam singulis a predictis fratribus recipiet tres panes et tres capones. Pro nemore autem quod vocatur Conchis Sancti Martini duodecim denarios dabunt nobis, pro nemore de Communiis, in quo Gaufridus de Fera medietatem habet, duodecim denarios. Deinde autem eis si potuerint adquirere quatuor sextariatas terre in qua Sanctus Quintinus medietatem habet, salvo jure nostro concedimus. Unanimiter vero eisdem fratribus pepigimus auxilium et guarandiam super hac concessione per annum et diem unum ferre adversus omnes qui ad justiciam christianitatis venire voluerint. Per annum vero et diem unum, si super hac concessione causa adversus fratres predictos oborta fuerit, consilium et auxilium dabimus eis, salvis expensis nostris. Summa autem censuarie hujus, decem et octo solidi in festivitate sancti Remigii sunt persolvendi. Ut hoc igitur ratum permaneat et inconvulsum, presentis pagine firmamus munimento et tam sigillorum, domini videlicet Balduini Noviomensis episcopi et nostri, appositione quam testium suppositorum attestatione corroboramus. Signum Balduini decani. S. Gaufridi cantoris. S. magistri Roberti Amiclas. S. prepositorum Hugonis, Symonis. S. Rainaldi, Gualberti, Radulfi, Hugonis presbiterorum et canonicorum. S. Sigeri, Geroldi, Fulconis, Henrici, Petri diaconorum et canonicorum. S. Herberti, Symonis de Ogero, Balduini de Hamo, Odonis de Compendio subdiaconorum et canonicorum. Hec autem confessio facta est assensu Alexandri abbatis Longipontis et capituli et recognita in suo capitulo et attestata et sigilli sui appositione corroborata. Actum in capitulo Noviomensi anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexagesimo septimo.

Bibliographie

TASSUS (E.), Cartulaire de Héronval, Noyon, 1883, n° 7, p. 12-13.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, B.N.F., lat. 11005, p. 30-34 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°210727 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte210727/. Date de mise à jour : 01/03/16. Première version : 10 juin 2010.