Charles 2 le Chauve empereur des Romains pour Montier-la-Celle (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroF06604

Genrediplôme

Date (précise)29/03/0877

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Troyes



Auteur

Charles 2 le Chauve empereur des Romains

Bénéficiaire

Montier-la-Celle (abbaye Saint-Pierre)

Texte

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Karolus, misericordia Dei imperator augustus. Si erga loca divinis cultoribus mancipanda liberalitatem nostram impendimus, more predecessorum nostrorum agimus, et ad capessendam eterni regni quietem eorum piis postulationibus non ambigimus. Propterea igitur omnium Dei fidelium presentium scilicet et futurorum sollers comperiat industria, quia nos ad petitionem insignis ducis nostrique ministerialis Bosonis ad monasterium Sancti Petri et Sancti Frodoberti, quod idem confessor prius in comitatu Trecassino, non longe ab urbe, suo opere noscitur construxisse, quo et ipse corpore requiescit, silvam quamdam, que cognominatur Drosilonis seu Javernandus, que aspicere visa est ad villam que Juviniacum nuncupatur, in eodem comitatu, ob emolumentum scilicet superne retributionis perpetua delegatione transferimus, hanc transferendo jugiter... concedimus, que silva circumcirca communi terra et silva est penitus circumdata. Eodem modo ad preserviendum, et ad illam silvam custodiendam seu necessitatibus monachorum in predicto cenobio Domino famulantium obsecundantium, damus ibi duos mansos et dimidium in loco, qui Leriacum dicitur, eterna firmitate largimus, cum mancipiis que his adnotantur vocabulis: Petrus, Cidricus, Lamfredus, Ardearius, Flogerius, Ingefridus, Theodericus, Joscius, Rosanz, Bechol, cum eorum uxoribus, filiis et filiabus. Unde et hoc altitudinis nostre preceptum fieri monachis predicti monasterii darique jussimus, per quod inevitabiliter decernimus et firmissima stabilitate jubemus, ut eadem silva, mansi quoque vel et mancipia omnibus seculi supervenientibus temporum vicissitudinibus jugitur sint, dicantur et computentur et inter ceteras res et mancipia sepedicti cenobii jugi lege computentur. Ut vero hec largitionis nostre concessio et traditionis donatio firmiorem constantie accipiat in Dei nomine emolumentum, manus nostre proprie accepit firmamentum et sigilli nostri signum. Signum Karoli, gloriosissimi imperatoris augusti; Mancio, indignus levita, ad vicem Gozleni scripsit. Data IIII kalendas aprilis, indictione decima, anno trigesimo septimo regnante Karolo, gloriosissimo rege imperii vero secundo. Actum Compendio palatio, in Dei nomine feliciter. Amen. Boso ambasiavit

Bibliographie

LALORE, Cartulaire de l'abbaye de Montier-la-Celle, 1882 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, t. 6), n° 191, p. 199-200.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Troyes, AD Aube (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°207241 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte207241/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.