Eustache seigneur de Ferques pour Beaulieu-lès-Dinant (abbaye)

<<</>>>

NuméroF03653

Genrecharte

Date (précise)11/1220

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Thérouanne



Auteur

Eustache seigneur de Ferques

Bénéficiaire

Beaulieu-lès-Dinant (abbaye)

Regeste

Eustache de Ferques reconnaît que Walter, abbé de Beaulieu, a pris en engagère la dîme qu'Eustache Bataille tenait de lui dans la paroisse d'Hardinghen

Texte

Ego Eustachius, dominus de Ferkenes, notum volo fieri omnibus presens scriptum inspecturis quod dominus Walterus, abbas sancte Marie de Bello Loco, cum suo capitulo, per manum meam invadiavit illam partem decime quam Eustachius Bataille, homo meus, a me tenebat in parrochia sancte Margarete de Hervinghem, pro quinquaginta libris parisientium, usque ad quatuor annos, quibus transactis, si in quarto anno dictam deci mam non redimerit, jamdicta ecclesia ipsam decimam de anno in annum tenebit; et ita ab eodem Eustachio, vel ab ejus herede, redimi poterit in festo sancti Michaelis, quatuor vesturis inde receptis. Sciendum vero est quod quicquid ultra sortem ecclesia de Bello Loco in memorata decima perceperit, quantumcumque diu titulo pignoris eam tenuerit, totum in elemosinam dictus Eustachius eidem ad consilium meum dedit et concessit. Ut autem hoc ratum maneat et inconcussum, ego Eustachius, ad preces sepedicti Eustachii, me et heredem meum plegium constituo quod hanc decimam ad opus ecclesie prenotate, quoadusque fideliter redimatur, contra omnes homines fideliter defendam et garandizabo. Si vero per sepedictum Eustachium, vel per aliquem ex parte sua, dampnum vel detrimentum aliquod sepedicte ecclesie illatum fuerit, ego Eustachius predictus de Ferkenes eidem ecclesie, sicut bonus plegius, ad plenum restitui faciam, et omnia que memorata sunt sicut dominus teneri faciam. Actum est hoc sollempniter, et auctoritate sigilli mei corroboratum, anno gracie Mmo. CCmo. XXmo, mense novembri.

Bibliographie

HAIGNERE (Daniel), Les chartes de l'abbaye de Beaulieu, O.S.A., dans Mémoires de la société académique de l'arrondissement de Boulogne-sur-Mer, 13 (1882-1886), n° 13, p.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Saint-Omer, BM (original)

Comment citer cette notice

Acte n°204290 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte204290/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.