Etienne comte de Boulogne et de Mortain pour Samer-au-Bois (abbaye Notre-Dame et Saint-Pierre)
NuméroF03636
Genrecharte
Date (précise)1145
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Thérouanne
Auteur
Etienne comte de Boulogne et de Mortain
Bénéficiaire
Samer-au-Bois (abbaye Notre-Dame et Saint-Pierre)
Regeste
Etienne, comte de Boulogne et de Mortain, confirme les biens de l'abbaye
Texte
Stephanus, Dei gracia, comes Bolonie et Moreti, omnibus suis Francis et Anglis et universis sancte matris ecclesie filiis, tam futuris quam presentibus, in Domino Jeshu Cristo, salutem. Quam sit necessarium sancte matris ecclesie utilitati et servorum Dei in ea militancium paci et indempnitati providere, solerti cura perpendere nos condecet, quos Deus, non nostris meritis sed sola misericordia sua, super populum suum principari permisit, quibus, ad vindictam reproborum, laudem vero bonorum, gladium materialem concessit; eapropter presentibus notum facimus, et presenti scripti testimonio memorie futurorum, in primis volumus quod, ad peticionem venerabilis viri domini Balduni, abbatis sancti Vulmari de Nemore, suique sacri collegii, ad exemplar excellentissimorum predecessorum nostrorum, Eustacii junioris, Eustacii senioris, Ernulfi, comitum Bolonie, quorum scripta autentiqua vidimus et approbavimus, monasterium sancti Vulmari, cum tota villa et foro et consuetudinibus ipsius fori, ab omni jurisdictione terreni et secularis dominatus excipimus, et nichil omnino juris in hiis omnibus, sed nec in electione abbacium et institutione fratrum requirimus, cum ex relacione fidelium et ex fama publica constet idem monasterium, cum suis pertinenciis, non ab alio potente quam ab ipso glorioso Cristi confessore, in propriis allodiis, nobiliter, sicut cernitur, fundatum fuisse. Preterea, villas et possessiones quas a prima fundacione idem monasterium habuit, vel quas ex liberalitate predecessorum nostrorum postmodum acquisivit, ab omni jurisdictione successorum nostrorum liberas esse decernimus, et ut immediate dicti monasterii imperpetuum subjaceant legibus, presenti scripto sancivimus. Villarum autem hec sunt nomina: villa sancti Vulmari, que ab antiquis Silviacus dicitur, cum foro et premissis libertatibus, Mintinum, Berkem, Hedinum, Kitingehem, Moringehem, Fouhem, Colonia cum circumjacentibus marescis, piscariis et paludibus, Kalika cum boscis, pasturis et aliis appendiciis suis, Bernules et quedam pars de Frenc. Habet quoque memorata ecclesia terras et hospites circa Boloniam, apud Cluses, apud Hessingehem, apud Hermerenges, apud Rikenacre et apud Ultra Aquam, apud Niueniel berkariam unam et hospites, et in pluribus aliis locis plerasque terras cum omnimodo comitatu; in Anglia, ex donacione nostra, ecclesiam de Fobinch, cum decimis et appendiciis suis. Cognoscimus eciam quod eidem monasterio suo auxilium debemus, vocati, conferre; nec ipsi vel eorum nuncii traversum, pedagium vel theloneum, infra dominium nostrum, debent persolvere; quicquid autem in decimis acquirere poterunt, eis concedimus; exacciones, procuraciones et taillias, monachi vel homines eorum, nobis aut successoribus nostris minime persolvant; si pro reverencia sui patroni aisiamenta in omnibus locis in quibus quandoque habere consueverant, libere habeant; in expedicione pro deffendenda patria tamen homines ecclesie contra malefactores cum communitate tocius patrie resistant, et non nisi abbatis banno obediant. Datum per manum Rikardi Anglici, notarii nostri, anno Verbi incarnati millesimo centessimo quadragesimo quinto. Testes super hoc fuerunt Heudrifus dapifer, Robertus dapifer, Eustacius de Fieules, Willermus et Rogerius, fratres sui, Bernardus vicecomes, Osto, Eustacius de Cortona, Hugo marescallus, Radulphus capellanus, Rogerus de Lemesio, Evrardus, Fulbertus, Bauso et alii multi, tam clerici quam laycy
Bibliographie
HAIGNERE (Daniel), Quelques chartes de l'abbaye de Samer, dans Mémoires de la société académique de l'arrondissement de Boulogne-sur-Mer, 12 (1880), p. 89-252, n° 5
Responsable
Benoit Tock
Source de l'édition
Baluze, Histoire de la Maison d'auvergne, t. II, p. 138 (édition)
Comment citer cette notice
Acte n°204273 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte204273/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.