« chartae-galliae-36859 »


Description

  •  
    après 1182/03/28 - avant 1182/10/31


  •  
    [non indiqué]

  •  
    non suspecté

  •  
    Philippe Auguste confirme la vente, faite par Thibaud de Vrigny et sa femme Agnès, de leurs biens sis à Varennes et dans la châtellenie de Chátillon-sur-Loing, à Gilon du Tourneau, ainsi que l’échange de ces biens fait par ledit Gilon avec l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire contre ce que celle-ci possédait à Escrennes.

  •  
    In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Quod actum est legitime apud posteros inconcussum debet manere. Noverint ideo universi presentes pariter et futuri Theobaldum de Verigniaco et Agnetem ejus uxorem vendidisse Giloni de Torneello quidquid habebant in potestate et parochia Varennarum et in castellania Castellionis supra Lupam fluvium, tam in feodo quam in proprietate et in hominibus de corpore, que quidem omnia erant ex parte prefate Agnetis. Sciendum etiam Albertum de Piveris ad cujus feodum hec contingebant huic venditioni suum prebuisse assensum, et memoratam Agnetem in hujus venditionis concessione milites ex parte sua nominasse, videlicet prefatum Albertum de Piveris, Herbertum de Ysi, Galerannum de Gaudigniaco, Paganum de Mangecourt, Guidonem fratrem vicecomitis de Fessart. Volumus preterea ad omnium notitiam pervenire Gilonem de Torneello cum ecclesia beati Benedicti super Ligerim omnia predicta que a Theobaldo et ejus uxore emerat commutasse pro eo quod eadem ecclesia apud Scrinias habebat et ad prioratum Loriaci pertinebat, Teobaldo de Verigniaco et Alberto de Piveris presentibus et annuentibus, eodem etiam Alberto prefate ecclesie feodum suum quittante et super altare beati Benedicti resignante. Recepit autem Gilo de Torneello ab abbate et ecclesia beati Benedicti illam de Scriniis in feodum et hominium commutationem. Que omnia, ut rata perpetuo maneant inconcussa, ad petitionem predictarum personarum confirmamus et id quod ecclesia beati Benedicti nomine hujus commutationis a sepedicto Gilone recepit conservandum manucapimus sicut et ceteras ejusdem ecclesie possessiones tenemur conservare. Unde et presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere inferius annotato precipimus communiri. Actum apud Castrum Novum super Ligerim, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octuagesimo secundo, regni nostri anno tertio. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. S. comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulphi, constabularii. Data per manum (monogramma) Hugonis cancellarii.

  •  
    PROU (M.), VIDIER (A.), Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire, Paris, tome 2, 1912, p. , n° CCXXXVI (Documents publiés par la Société archéologique du Gâtinais ; 6).

  •  
    cartulaire

  •  
    Orléans, AD du Loiret, H 22 (anc. H 30), cartulaire B de Saint-Benoît-sur-Loire (XVIIIe s.), p.  381

  •  
    1653

  •  
    Numéro CBMA : 12050

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae