« bullarium-franciscanum-4900 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Antonium (de Alexandria ord. Min.) archiepiscopum Hierapolitan. ad ecclesiam Duracen. (Durazzo in Dalmatia) transfert.1

  •  
    1349, maii 25, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Venerabili fratri Antonio olim archiepiscopo Hierapolitano in archiepiscopum Duracen. electo.

    Providentia regis aeterni etc. Nuper siquidem ecclesia Duracen. per obitum bonae memoriae Angeli archiepiscopi Duracen.,a qui apud sedem apostolicam diem clausit extremum, pastoris regimine destituta, nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae celerem et felicem ... intendentes ... post deliberationem, quam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te tunc Hierapolitanum archiepiscopum (consideratis grandium virtutum meritis, quibus personam tuam Altissimus insignivit, et quod Hieropolitanae ecclesiae hactenus laudabiliter praefuisti) convertimus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione discussis ... te a vinculo, quo ipsi Hieropolitanae ecclesiae, cui tunc praeeras, tenebaris, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes, te ad praefatam Duracen. ecclesiam transferimus teque illi praeficimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Duracen. ecclesiae tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo liberamque tibi dando licentiam ad praefatam Duracen. ecclesiam transeundi etc. Datum Avinione VIII kalendas iunii anno octavo.

    In e. m. capitulo, vassallis, suffraganeis ecclesiae Duracen. et clero ac populo civ. et dioec. Duracen.b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°505., pp.-230

  •  
    Reg. Vat. t. 195 (Clem. VI a. 8, l. 3, p. 1), ep. 1; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI p. 2, n. 56. Cfr. supra n. 379 et 450, atque infra n. 516 et 597. — Qui Antonius archiep. Hierap. die 22 mart. 1349 in eccl. Gerunden. Berengario electo Gerunden. et 29 mart. 1349 in eccl. Barchinon. Petro electo Oscen. munus consecrationis impendit. Cfr. miscell. arch. Vat. a. 1348 et 1349.

    1

  •  
    (a) Ex ord. Min. (cfr. supra n. 296).
  •  
    (b) Aliis litteris 23 iun. 1349 datis (l. c. t. 198, f. 49, ep. 41) S. P. eidem archiepiscopo, cui pallium per Galhardum s. Luciae in Silice et Bernardum s. Eustachii diac. card. assignavit, mandat, ut ad suam ecclesiam cum benedictionis apost. gratia personaliter se conferat; die autem 27 iul. 1349 archiepiscopum Antibaren. et episcopos Catharen. ac Suacen. conservatores iurium et bonorum ecclesiae Duracen. ac ipsius Antonii archiep. Duracen. constituit (l. c. f. 31, ep. 12). — De illo Antonio tamquam beato agit Arthurus in suo menologio ad diem 15 martii. Cfr. huius operis t. V, pag. 608, n. LXXII.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156813 (bullarium-franciscanum-4900), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156813 (mise à jour : 26/01/2021).