Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Reginae Franciae concedit, quod et ipsius et aliarum quae fuerint pro tempore reginarum Franciae confessarii, dummodo ordinem Min. profiteantur, sint perpetui visitatores monasterii Clariss. de Moncello.1
-
1347, maii 1, Avinione.
-
1347
-
Carissimae in Christo filiae Ioannae reginae Franciae illustri.
Eximiae devotionis tuae affectus, quo nos et Romanam revereris ecclesiam, promeretur, ut petitionibus tuis, quae prosperum personarum regularium statum concernere dignoscuntur, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Tuis itaque supplicationibus inclinati, ut tuus, qui nunc est et erit pro tempore, quoad vixeris et post tuum obitum reginarum Franciae, quae tibi successerint, confessores idonei, dummodo fratrum ordinis Minorum professores existant, ad dignitates ecclesiasticas non assumpti, monasterium de Moncello ordinis sanctae Clarae Belvacen. dioecesis, per carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Franciae illustrem, virum tuum, et a te de novo constructum et dotatum, nec non fratres et sorores ordinum praedictorum in monasterio ipso degentes ac Deo et eius sanctae genetrici Mariae ac beatae Clarae inibi imposterum servituros visitare, corrigere et reformare aliaque omnia agere et exercere circa monasterium et personas praedictas, quae ad conservationem honestatis et regularis observantiae pertinebunt, prout generali et provinciali Franciae dicti ordinis Minorum ministris ex regula, quam sorores dicti monasterii profitentur, ordinario vel alio quocumque iure competit, auctoritate apostolica libere valeant, quibuscumque constitutionibus apostolicis et statutis seu consuetudinibus monasterii et ordinum praedictorum contrariis nequaquam obstantibus, devotioni tuae de speciali gratia indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione kalendis maii anno quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°415., p.198
-
Reg. Vat. t. 174 (Clem. VI a. 5, l. 1, p. 2), ep. 1212; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI p. 2, n. 7. Cfr. supra n. 312.
1