« bullarium-franciscanum-4808 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Michaelem Lapi ord. Min. inquisitorem haer. prav. in prov. Tusciae instituit.1

  •  
    1347, aprilis 27, Avinione.

  •  
    1347


  •  

    Dilecto filio Michaeli Lapi de Florentia ordinis fratrum Minorum.

    Licet ubilibet sedis apostolicae diligentia adversus haereticae pravitatis labe respersos, quorum nequitia serpit ut cancer, ne in aliorum perniciem sua venena diffundant, libenter remedium exhibeat opportunum, tamen in civitate ac dioecesi Florentina aliisque civitatibus et dioecesibus nec non castris, locis, villis et terminis infra provinciam Tusciae constitutis, in quibus personae ordinis Minorum, cuius professor existis, inquisitores pravitatis eiusdem per sedem apostolicam deputati, Florentiae communiter residentes, consueverunt super pravitate praedicta inquisitionis officium exercere, ex specialis benignitatis affectu praecipue cupimus, ut negotium fidei iugi profectu, evulsis et eradicatis erroribus, prosperetur ac fides catholica fortius elucescat. Ad quod per nos et alios desiderantes attentius vigilare talemque ad huiusmodi negotium fidei ibidem efficaciter promovendum deputare personam, cuius honesta conversatio exemplum tribuat puritatis eiusque labia erudita doctrinam fundant verae sapientiae salutarem, ut eius sacro ministerio omne fermentum labis huiusmodi expurgetur: ad personam tuam, quam sinceritate religionis et fidei, maturitate morum et litterarum scientia Dominus insignivit, nostrae considerationis intuitum dirigentes, te inquisitorem eiusdem haereticae pravitatis in eisdem civitatibus ac dioecesibus, castris, locis, villis et terminis auctoritate apostolica usque ad biennium deputamus, discretioni tuae per apostolica scripta mandantes tibique in peccatorum remissionem iniungentes, quatenus in charitate Dei, hominum timore postposito, virtutem spiritus induens ex alto, praedictum inquisitionis officium in eisdem civitatibus et dioecesibus, castris, locis et villis ac terminis, prout tanti negotii utilitas suadebit, sub spe mercedis aeternae sic efficaciter prosequi et exequi studeas diligenter, ut per sollicitudinis tuae prudentiam radix pravitatis eiusdem exinde penitus evellatur et vinea Domini exterminatis vulpeculis, quae perversis morsibus demoliuntur eamdem, fructus afferat catholicae puritatis; in huiusmodi negotio processurus tam secundum indulgentias et privilegia inquisitoribus pravitatis eiusdem in eisdem partibus auctoritate apostolica deputatis seu officio inquisitionis huiusmodi ab eadem sede concessa quam secundum canonicas sanctiones. Per huiusmodi autem deputationem de tua persona huiusmodi inquisitionis officio per nos factam locorum ordinariis, quominus ipsi inquisitionis officium super labe praedicta, prout volunt canonicae sanctiones, exercere valeant, nec non praedictis vel quibuscumque aliis privilegiis, dictis ordini vel inquisitoribus seu officio, si quae sunt eis ab eadem sede concessa, nolumus praeiudicium generari. Datum Avinione V kalendas maii anno quinto.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°413., pp.196-198

  •  
    Reg. Vat. t. 176 (Clem. VI a. 5, l. 2, p. 2), f. 215, ep. 504; Wadd. l. c. ad a. 1347, n. 10. Cfr. supra not. ad n. 402.

    1

  •  
    (a) Die 24 augusti 1347 Bertrandus tit. s. Marci presb. card. et apost. sedis legatus in partibus Italiae vi litterarum apostolicarum die 10 aug. 1347 sibi concessarum Ioannem Iacobi de Spello ord. Min. inquisitorem haer. prav. in prov. s. Francisci et Valle Spoletana instituit. Cfr. Wadd. l. c. ad a. 1347, n. 11.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156721 (bullarium-franciscanum-4808), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156721 (mise à jour : 26/01/2021).