« bullarium-franciscanum-4705 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Episcopo Parisien. vel alii antistiti a monialibus mon. de Longocampo ord. s. Clarae requisito concedit facultatem ingrediendi ipsum monasterium pro quibusdam sacris functionibus ibidem perficiendis.1

  •  
    1345, maii 12, apud Villam novam.

  •  
    1345


  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.

    Sacrae religionis, qua dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus monasterii de Longo campo ordinis santae Clarae Parisien. dioecesis mundanis abdicatis illecebris devotum et sedulum in humilitatis spiritu exhibent virtutum Domino famulatum, promeretur honestas, sincerae quoque devotionis affectus, quo ipsae nos et Romanam reverentur ecclesiam, nos excitat et inducit, ut ea, quae ipsis accomoda fore conspicimus, quaeque suppliciter a nobis expostulant, affectu benevolo concedamus eisdem. Hinc est, quod nos devotis earum supplicationibus inclinati, ut Parisien., qui pro tempore fuerit, aut alius quivis antistes, gratiam et communionem apostolicae sedis habens, pro benedictionis munere nec non confirmatione singulis monialibus praefati monasterii pro tempore impendendis, quotiescumque praedictus antistes per easdem abbatissam et conventum extiterit requisitus et ei visum fuerit expedire, cum comitiva decenti libere ingredi ac ibidem divina celebrare officia valeat, quibuscumque constitutionibus, privilegiis ac statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis praedictorum contrariis nequaquam obstantibus, dummodo praedictus antistes aut aliquis de comitiva huiusmodi ibidem non comedant nec pernoctent, eisdem abbatissae et conventui auctoritate apostolica tenore praesentium de speciali gratia indulgemus. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionensis dioecesis IV idus maii anno tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°314., pp.-161

  •  
    Reg. Vat. t. 165 (Clem. VI a. 3, l. 2, p. 2), ep. 805; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 83. Cfr. supra n. 278 et infra n. 422.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156618 (bullarium-franciscanum-4705), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156618 (mise à jour : 26/01/2021).