« bullarium-franciscanum-4584 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Fortanerio Vassalli vicario generali ord. Min. concedit facultatem surrogandi alios fratres loco mortuorum vel alias impeditorum fratrum, qui ad capitulum generale proxime celebrandum venire debebant.1

  •  
    1343, maii 5, Avinione.

  •  
    1343


  •  

    Dilecto filio Fortanerio Vassalli vicario ordinis fratrum Minorum auctoritate apostolica deputato.

    Ordinis tui sacra religio, qua erga nos et Romanam ecclesiam clarere dinoscitur, promeretur, ut in hiis, quae bonum statum ipsius respiciunt, nos exhibeamus favorabiles et benignos. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod, cum instet generale capitulum ordinis fratrum Minorum in festo Penthecostes proxime futuro celebrandum et quandoque ministros provinciales et custodes dicti ordinis, qui venire ad ipsum generale capitulum sunt astricti pro electione generalis ministris eiusdem ordinis inibi celebranda, contingat mori in itinere vel alias ex causis legitimis impediri, nobis humiliter supplicasti, ut providere super hiis de opportuno remedio dignaremur. Nos itaque tuis in hac parte supplicationibus inclinati, discretioni tuae creandi alios loco mortuorum et subrogandi loco impeditorum alios idoneos de consilio ministrorum provincialium, custodum et diffinitorum generalis capituli supradicti, qui ministris et custodibus eiusdem ordinis mortuis vel impeditis non venientibus ad capitulum supradictum surrogati in electione dicti generalis ministri habeant voces, quas haberent ipsi ministri provinciales et custodes absentes, si in eodem capitulo personaliter interessent, non obstante, quod secundum statuta eiusdem ordinis ministri provinciales a suarum provinciarum discretis et custodes a custodiarum suarum custodibus sint ordinarie eligendi, liberam auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus facultatem. Datum Avinione III nonas maii anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°195., p.122

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 67 (Clem. VI a. 1, p. 12), f. 272, ep. 426. Cfr. infra n. 196, 197, 204.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156497 (bullarium-franciscanum-4584), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156497 (mise à jour : 26/01/2021).