« bullarium-franciscanum-4517 »


Description

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Episcopo Elnen. committit, ut, cum fratres Min. de Perpiniano dioec. Elnen. una campana, quam prius habebant, non contenti alteram fecerint eaque utantur, constitutionem de non habendis per fratres Mendicantes pluribus campanis observari faciat.1

  •  
    1341, aprilis 16, Avinione.

  •  
    1341


  •  

    Venerabili fratri episcopo Elnen.

    Decet apostolicae sedis provenire praesidio, ut, quod eius ordinatione statuitur, per ipsius subditos inviolabiliter observetur. Dudum siquidem fe. re. Iohannes papa XXII praedecessor noster quandam constitutionem edidit in haec verba: « Iohannes episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Quia cunctos orthodoxae fidei professores et viros praesertim ecclesiasticos sic optamus ad invicem et quoad alios etiam conversari, quod ex ipsorum gestis nullius offendatur iustitia nec cuiquam scandali materia praeparetur, advertentesque, quod ex eo, quod nonnulli Mendicantium ordinum professores in nonnullis suis conventibus plures campanas obtinent et imposterum satagunt obtinere, cathedrales ac ecclesiae aliae suae queruntur propterea iustitiae detrahi et ex vicinitate locorum interdum afferri divinis impedimentum officiis viamque inter ipsos litigiis et scandalis variis aperiri: nos praemissis obviare cupientes periculis pacemque desiderantes inter ipsos, sine qua bonae pacis auctor non colitur, observari, de fratrum nostrorum consilio hoc edicto perpetuo ordinamus, quod religiosi dictorum ordinum Mendicantium in nullo conventu suo seu loco plures campanas habeant sine sedis apostolicae licentia speciali, sed una tantummodo pro loco quolibet sint contenti. Quod si forsan communitas seu universitas aliqua (ecclesiastica vel mundana) seu iidem religiosi pro illa in aliquo ipsorum loco campanam aliam habuerunt vel nunc habent, non illam, sed aliam solam eorum specialiter usibus deputatam pulsare valeant pro horis diurnis et nocturnis, missis et aliis consuetis. Ceterum religiosis eisdem permittimus, quod, ubi hactenus plures campanas sine lite et contradictione qualibet in usus dumtaxat proprios habuerunt et nunc habent, illis etiam deinceps libere uti possint, aliis quibuscumque per eos habitis infra trium mensium spatium de suis locis seu campanilibus deponendis et nullatenus iterum reponendis. Verum campanulas, quae in sacristiis, refectoriis, capitulis et aliis forsitan officinis religiosorum ipsorum consueverunt haberi, sub ista nostra ordinatione nolumus comprehendi. Nulli ergo etc. Datum Avinione II nonas novembris pontificatus nostri anno octavo. »

    Cum autem, sicut percepimus, dilecti filii guardianus et conventus fratrum ordinis Minorum villae de Perpiniano tuae dioecesis post et contra editionem ordinationis seu constitutionis eiusdem una campana, quam prius habuerant, non contenti absque speciali licentia dictae sedis unam aliam campanam habere illaque cum praedicta alia, quam primo habebant, uti in contemptum constitutionis eiusdem propria temeritate dicantur in non modicum scandalum rectorum et clericorum dictae villae, fraternitati tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii ordinationem seu constitutionem praedictam per praefatos guardianum et conventum et alios religiosos dictorum ordinum Mendicantium in tuis civitate et dioecesi facias inviolabiliter observari: contradictores etc.; non obstantibus etc. Datum Avinione XVI kal. maii anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°131., p.82

  •  
    Reg. Vat. t. 129 (Ben. XII a. 7), ep. 275. Cfr. supra n. 82.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156430 (bullarium-franciscanum-4517), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156430 (mise à jour : 26/01/2021).