Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Archiepiscopo Strigonien. (Esztergom seu Gran in Hungaria) committit, ut Nicolao de Purin in villa de s. Cruce dioec. Agrien. unum locum ad usum fratrum Min. construendi facultatem concedat.1
-
1340, septembris 6, Avinione.
-
1340
-
Venerabili fratri archiepiscopo Strigonien.
In hiis, quae divini cultus augmentum et animarum salutem respiciunt, libenter apostolici favoris praesidium impertimur. Exhibita siquidem nobis pro parte dilecti filii nobilis viri Nicolai de Purin, domini villae de sancta Cruce Agrien. dioecesis in regno Hungariae constitutae, petitio continebat, quod in eadem villa seu prope ipsam ad unam dietam non sunt aliqui religiosi vel sacerdotes alii, qui sciant praedicare populo verbum Dei, propter quod populus dictae villae, in qua sunt quingentae curiae vel plures, ac populus locorum circumstantium, in quibus sunt mille vassalli Nicolai praefati vel plures praeter alios subditos, raro audiunt verbum Dei, licet multum esset expediens fidei et ipsorum animarum saluti, praesertim cum ipsi populi habeant immediate iuxta se Ruthenos, qui sunt schismatici, quodque religiosi eidem villae viciniores ad eam venire nequeunt temporibus magis ad informationem ipsius populi opportunis propter montes asperos, positos inter populum et religiosos praedictos; et quod propterea idem nobilis, zelo fidei et animarum salute accensus ac cupiens terrena in caelestia felici commercio commutare, pro dilectis filiis fratribus ordinis Minorum, ad quem ipse gerit specialis devotionis affectum, unam competentem ecclesiam in villa praefata propriis sumptibus de loci dioecesani licentia aedificavit et dormitorium facit aedificari etiam in praesenti ac multa paramenta eidem ecclesiae necessaria comparavit nec non locum cum omnibus officinis aedificare et aliis rebus necessariis munire Domino praestante proponit. Quare pro parte dicti nobilis nobis extitit humiliter supplicatum, ut dilecto filio ministro dictorum fratrum praefati regni recipiendi pro ordine suo praedicto ecclesiam, dormitorium et locum praedicta et in eis iuxta sui ordinis instituta conventum instituendi et ordinandi licentiam auctoritate apostolica concedere dignaremur. Nos igitur pium in hac parte ipsius nobilis propositum in Domino commendantes ac cupientes divinum cultum ferventi desiderio adaugeri, huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati tuae, de qua in his et aliis plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus videas et diligentius te informes, si locus praefatus cum ecclesia et dormitorio praedicto sit pro eisdem fratribus accommodus et si ecclesia, dormitorium et alia necessaria pro eis aedificia facta inibi fuerint, ut praefertur, et si ita inveneris vel si praefatus nobilis ad huiusmodi aedificia infra breve tempus complenda se efficaciter obliget, iure parochialium ecclesiarum dictae villae et cuiuslibet alterius in omnibus semper salvo, praefato ministro recipiendi dictum locum cum ecclesia, dormitorio et officinis et aliis aedificiis supradictis pro ipsorum fratrum dicti ordinis usibus, qui inibi resideant exhibituri perpetuo Domino famulatum, dummodo in eadem villa duodecim fratres dicti ordinis possint commode sustentari, fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et quibusvis aliis constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus, plenam et liberam auctoritate praedicta licentiam largiaris. Datum Avinione VIII idus septembris anno sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°128., p.81
-
Reg. Vat. t. 128 (Ben. XII a. 6), ep. 107; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII n. 39.
1