Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Simoni Philippi ord. Min., inquisitori haer. prav. in partibus Tusciae, ad ipsius litteras respondet eumque monet, ut officium sibi commissum bene exequatur.1
-
1340, ianuarii 31, Avinione.
-
1340
-
Dilecto filio Simoni Philippi ord. Min., inquisitori haer. prav. in partibus Tusciae auctoritate apostolica deputato.
Auditis et intellectis, quae praesentatae nobis nuper tuae litterae continebant, ecce quod tam venerabili fratri nostro ‥ episcopo Senen. quam dilectis filiis Senen. et Florentin. civitatum communibus super illis, quae officium inquisitionis ut scripsisti contingunt, necnon Iohanni de Pererio canonico Foroiuliensi, collectori proventuum cameram nostram in eis partibus contingentium deputato, ut iuribus camerae praedictae contentus te super aliis indebite non molestet, per diversas scribimus litteras opportunas. Tu vero, habens prae oculis solum Deum, cum maturitate, puritate ac fidelitate, quibus decet et expedit, sic solerter commissum tibi officium exequaris, quod prorsus avaritiae et alterius cuiuscunque sinistrae opinionis nota sublata tibi perennis mercedis acquiras exinde praemium ac a nobis et apostolica sede valeas merito commendari. Dat. Avinione II kal. februarii anno sexto.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°119., pp.74-75
-
Reg. Vat. t. 135 (secr. Ben. XII) f. 69 ep. 15 de curia. Cfr. supra n. 111.
1 -
(a) Sequuntur (l. c. ep. 16-18) illae litterae ad communia civ. Senen. et Florentin. atque ad Ioannem de Pererio directae, quae supra indicantur.