Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Superiores fratrum Min. per Hungariam et Slavoniam constitutorum monet, ut absque acceptione personarum fratres suorum conventuum, docibiles et idoneos, mittant ad studia generalia pro scientiis acquirendis.1
-
1339, iunii 11, Avinione.
-
1339
-
Dilectis filiis ministris, custodibus et gardianis fratrum ord. Min. per regnum Ungariae constitutis.
Si fructus ex operibus vestris redolentes in conspectu Domini colligere cupitis ad salutem, illius vestigiis, qui perfecta diligens opera non est personarum acceptor, vos circa ea, quae vestris incumbunt officiis, convenit, quantum patitur humana fragilitas, inhaerere. Sane perlatum est fidedignis relatibus ad nostri apostolatus auditum, quod, licet in conventibus fratrum ordinis Minorum solicitudinis vestrae curae commissis multi fratres praedicti ordinis de Ungarica et Sclavonica nationibus sint docibiles et idonei ad mittendum secundum ordinationem per nos dudum factam et statuta ipsius ordinis ad studia generalia pro scientiis acquirendis, vos tamen, ad fratres ipsius ordinis nationis Theutonicae singularem praetendentes affectum, eos ordinatis frequenter ad ipsa mittendos studia, praedictis fratribus de Ungarica et Sclavonica praelibatis nationibus, ut praemittitur idoneis, postpositis et omissis. Cum autem ecclesiae ac ordinis supradicti honori et sinceritati expedire credatur admodum, quod fratres eiusdem ordinis de praefatis Ungarica et Sclavonica nationibus sacra imbuti existant scientia, qui tam litteraliter quam vulgariter in eorum lingua sciant proponere verbum Dei seque murum defensionis pro domo Dei opponere ascendere molientibus ex adverso, discretionem vestram monemus, requirimus et [in] Domino attentius exhortamur, vobis nihilominus in virtute obedientiae per apostolica scripta districtius iniungendo mandantes, quatenus, habentes super hiis prae oculis solum Deum absque personarum acceptione, sed aequaliter, prout secundum Deum et idoneitatem ipsorum faciendum fuerit, fratres ipsos de memoratis nationibus, qui ad haec iuxta ordinationes et statuta praedicta reperti fuerint ut praefertur idonei, mitti de cetero ad dicta studia ordinetis: in praemissis et circa ea taliter vos gerentes, quod divina et apostolicae sedis indignatione vitata ex puritate commissae vobis solicitudinis perennis acquiratis mercedis praemium apud Deum; pro certo scituri, quod, si nobis et sedi eidem innotuerit scienter vel malitiose deinceps secus super hiis vos habere, praeterire non poterimus, quominus providere de opportunis remediis, prout ad id nos cogit apostolicae servitutis officium, procuremus. Dat. Avinione III idus iunii anno quinto.
In e. m. Dilectis filiis ministris, custodibus et gardianis fratrum ordinis Minorum per Sclavoniam constitutis.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°112., pp.-71
-
Reg. Vat. t. 134 (secr. Ben. XII a. 5), ep. 208 et 209.
1