Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Archiepiscopo Colonien. committit, ut Conrado de Marcha (Mark) domino de Huerde (Hörde) eiusque uxori Elisabeth de Clivo (Cleve) concedat facultatem fundandi in ipso oppido de Huerde unum monasterium ordinis s. Clarae.1
-
1339, februarii 26, Avinione.
-
1339
-
Venerabili fratri archiepiscopo Colonien.
In iis, quae cultus divini et religionis augmentum respiciunt, libenter Apostolici favoris praesidium impertimur. Sane dilectus filius nobilis vir Conradus de Marcha dominus de Huerde et dilecta in Christo filia nobilis mulier Elisabetha de Clivo eius uxor tuae dioecesis nobis significare curarunt, quod ipsi ... quoddam monasterium monialium ordinis s. Clarae in dicto oppido de Huerde dictae dioecesis de bonis propriis fundare et pro sustentatione quadraginta personarum, quae in ipso degere debeant, dotem assignare proponant. Nos igitur eorum pium propositum in hac parte favore apostolico prosequi cupientes, ipsorum supplicationibus inclinati, fraternitati tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si bona, quae dicti nobiles pro dotatione dicti monasterii dare proponunt, sufficiant pro numero supradicto, recepta prius per te donatione irrevocabili dictorum bonorum ad opus monasterii memorati, eis auctoritate nostra, sine iuris alieni praeiudicio, faciendi praemissa concedas liberam facultatem. Datum Avinione, IV kal. martii, anno quinto.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°107., pp.68-69
-
Reg. Vat. t. 127 (Bened. XII a. 5), ep. 116; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII n. 33.
1 -
(a) Illud monasterium postmodum Claremberg (Mons Clarae) appellabatur. Cfr. infra n. 325.