Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Reginae Hungariae concedit facultatem ingrediendi monasteria ord. s. Clarae.1
-
1339, ianuarii 17, Avinione.
-
1339
-
Carissimae in Christo filiae Elizabet reginae Ungariae illustri.
Illa tibi animo libenti concedimus, quae mentalis consolationis spirituale tibi afferant lenimentum, ut tunc devotionis affectus ad amorem coelestis patriae amplius inflammetur. Cum itaque, sicut nobis tua devota sinceritas insinuare curavit, tu ad monasteria sororum Minorissarum ordinis s. Clarae ipsumque ordinem geras internae devotionis affectum et praecipue contemplatione carissimae in Christo filiae nostrae Hedvigis reginae Poloniae illustris, genitricis tuae, quae dictum ordinem est professa: Nos, tuis piis supplicationibus inclinati, ut cum duabus matronis honestis dumtaxat monasteria eiusdem ordinis regni Ungariae, ad quae accedere te continget, quibuscunque monasteriorum et ordinis praedictorum statutis et consuetudinibus necnon quibuslibet constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus, ingredi libere valeas, dummodo tu et dictae matronae in eisdem monasteriis non comedatis nec etiam pernoctetis, auctoritate tibi praesentium indulgemus, Nulli ergo etc. Dat. Avinione XVI kal. februarii anno quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°103., p.67
-
Reg. Vat. t. 127 (Ben. XII a. 5), ep. 71 comm.
1