« bullarium-franciscanum-4398 »


Description

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Episcopum Lucan. Bonavoltae plebano plebis s. Ioannis castri de Fucecchio contra fratres Min. in ipso castro existentes iustitiae complementum facere iubet.1

  •  
    1335, iulii 19, apud Pontem Sorgiae.

  •  
    1335


  •  

    Venerabili fratri ‥ episcopo Lucan.

    Debitum officii nostri requirit etc. Sane porrectae nobis dilecti filii Bonavoltae plebani plebis sancti Iohannis castri de Ficechio tuae dioecesis exhibitae petitionis series continebat, quod dudum ipse per officiales fel. rec. Iohannis papae XXII praedecessoris nostri et apostolicae sedis in illis partibus existentes ad recolligendum in dicto castro residuum decimarum in dioecesi et partibus antedictis per sedem praefatam impositarum auctoritate litterarum ipsius sedis extitit deputatus ipseque in huiusmodi officio per plures annos servivit, quodque dilecti filii fratres ordinis Minorum ipsius loci de Ficechio, quia idem plebanus decimas pro dicta sede a monasterio sancti Salvatoris praefati loci de Ficechio olim ordinis Vallisumbrosae, quod nunc dicti fratres pro monasterio monialium de Gataiolaa ordinis sanctae Clarae praedictae dioecesis detinent occupatum, recepit, tum propterea tum etiam, quia iidem fratres propter nonnullas indebitas compositiones pecuniae, quas praefati fratres cum nonnullis usurariis dicti loci fecerant super usuris pro parte modica dumtaxat restituendis et absolutione ac sepultura per ipsos fratres eisdem usurariis impendenda, et quia idem plebanus eis in hoc acquiescere noluit, contra eundem plebanum odii rancore concepto, praefatum plebanum apud dilectos filios commune et gubernatores civitatis Florentinae, sub quorum dominio consistit praefatum castrum de Ficechio, detulerunt ipsumque de proditione dicti castri et de tradendo illud in manibus inimicorum falso accusarunt, propter quod idem plebanus per episcopalem curiam Lucanam fuit captus et carceri mancipatus et demum comperta ultimo veritate ab eodem carcere liberatus; praedicti quoque fratres de praemissis omnibus non contenti et ad ultimum exterminium praefati plebani tendentes ipsum plebanum adhuc existentem in eodem carcere coram dilecto filio Philippo Silandi dicti ordinis Minorum inquisitore haereticae pravitatis in illis partibus deputato procurarunt citari, ut coram eo et in civitate Florentina deberet personaliter comparere sibi super articulis fidei responsurus: a quo quidem inquisitore ac eius citatione, tum quia erat in carcere antedicto, tum etiam quia eum citaverat ad locum non tutum, ad quem sine metu corporis propter huiusmodi sibi falso imposita per eosdem adire nequibat, tum etiam quia idem praedecessor quibuscumque iudicibus delegatis quacumque auctoritate fungentibus per suas litteras inhibuerat cum interpositione decreti, ne contra officiales dictae sedis, cuius idem plebanus officialis existebat, procedere praesumerent sine ipsius licentia speciali, et nonnullis aliis iustis causis ad sedem appellavit eandem, prout in instrumento publico inde confecto plenius dicitur contineri. Sed dictus inquisitor huiusmodi appellatione contemta in ipsum plebanum de facto excommunicationis sententiam promulgavit ipsumque fecit excommunicatum publice nunciari. Quare nobis dictus plebanus humiliter supplicavit, ut ante omnia ipsum ab huiusmodi excommunicationis sententia, licet nulla, auctoritate nostra ad cautelam in illis partibus mandaremus absolvi et sibi super praemissis iustitiae plenitudinem exhiberi, ei super illis de apostolica clementia providendo. Quia igitur, ut quivis in iure suo audiatur et exaudiatur, iustum esse dinoscitur, fraternitati tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis auctoritate nostra facias plebano et partibus ipsis super omnibus et singulis supradictis simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii iustitiae complementum: contradictores etc. Testes autem etc. Non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus dicti ordinis Minorum contrariis etc. Datum apud Pontem Sorgiae Avinionensis dioecesis XIIII kal. augusti anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°12., p.11

  •  
    Reg. Vat. t. 120 (Ben. XII a. 1, p. 2), ep. 869.

    1

  •  
    (a) Cfr. huius op. t. V, p. 10, n. 18.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156311 (bullarium-franciscanum-4398), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156311 (mise à jour : 26/01/2021).