« bullarium-franciscanum-4389 »


Description

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Poncium Stephani, in partibus Tusciae nuntium apost. sedis, illos 1426 ⅔ florenos, qui ad Minum de s. Quirico ord. Min., olim inquisitorem haer. prav., ratione officii inquisitionis pervenerant et ab eo apud Guidonem Thegae de Tholosinis mercatorem Florentinum depositi sunt, iuxta tenorem litterarum Ioannis XXII super hoc editarum (cfr. huius op. t. V, n. 1074) exacta diligentia exigere iubet.1

  •  
    1335, martii 14, Avinione.

  •  
    1335


  •  

    Dilecto filio mag. Poncio Stephani, praecentori ecclesiae Antissiodoren., in partibus Tusciae apost. sedis nuntio.

    Dudum fel. rec. Ioannes papa XXII etc. Datum Avinione, II idus martii, anno primo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°3., p.3

  •  
    Reg. Vat. t. 130 (secr. Ben. XII a. 1), ep. 90. Cfr. infra n. 64.

    1

  •  
    (a) Eidem Mino S. P. (l. c. ep. 93) haec scribit: « Accepimus nuper, quod tu dudum 1426 ⅔ florenos auri per te penes dilectum Guidonem Thegae de Tholosinis mercatorem Florentin. depositos in tuis rationibus camerae papali redditis ad eandem asseruisti pertinere cameram dictoque mercatori scripsisti per tuas litteras, quod eandem pecuniam dilecto filio mag. Poncio Stephani... apost. sedis nuntio recipienti nomine dictae camerae integraliter assignaret, sed post obitum fel. rec. Ioannis papae XXII de Romana curia, ad quam pro certis causis vocatus... fueras, illicentiatus recedens nunc impediri procuras, nescimus qua temeritate et praesumptionis audacia, ut nequaquam pecunia huiusmodi memorato nuntio... assignetur. Quocirca discretioni tuae praesentium tenore mandamus, quatenus cum effectu studeas procurare assignationem praedictam fieri absque difficultate qualibet nuntio supradicto, alias autem contra te, sicut expedire videbimus, procedemus. Dat. ut supra ». Aliis autem litteris (l. c. ep. 92) dilecto filio Philippo Orlandi ord. fr. Min., inquisitori haer. prav. in partibus Tusciae auctoritate apost. deputato, haec scribit: « Intelleximus admiranter, quod... tu tamen, nescimus qua praesumptionis audacia, impedis, quominus mercator praefatus assignet pecuniam nuntio supradicto. Quocirca discretioni praesentium tenore mandamus, quatenus impedimentum amoveas huiusmodi et procures, quod iam dicta summa pecuniae praelibato nuntio absque difficultate qualibet integraliter assignetur: sic te super hiis habiturus, ut de alio providere contra te occasione huiusmodi remedio, quod utique deesse non poterit, si hiis cum effectu forsan obtemperare recusaveris, non sit opus. Dat. ut supra ». Die denique 9 iunii 1335 S. P., volens, « quod dilecti filii inquisitores haer. prav. in partibus Tusciae et Ianuae auctoritate apost. deputati, qui nunc sunt et hactenus extiterunt, de bonis mobilibus et immobilibus, quae ratione inquisitionis praedictae officii ad eorum manus quomodolibet pervenerunt, integras et legitimas rationes de hiis, videlicet de quibus eas non reddiderunt hactenus, reddere non omittant, quodque camera apostolica portionem, quae ipsam de bonis eisdem contingit, videlicet tertiam de immobilibus et duas partes de aliis, quae per compositiones obvenerunt, sicut fel. rec. Ioannes papa XXII ordinasse dicitur, percipiat et habeat sine fraude »: praedicto nuntio « exigendi ab eisdem inquisitoribus et eorum singulis nomine dictae camerae rationes easdem illasque audiendi et examinandi dictamque portionem de praemissis memoratam cameram contingentem recipiendi » concedit facultatem. Cfr. l. c. ep. 334.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156302 (bullarium-franciscanum-4389), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156302 (mise à jour : 26/01/2021).