Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Velhildi comitissae de Hals concedit facultatem ingrediendi monasteria ord. Cist. et s. Clarae.1
-
1333, ianuarii 24, Avinione.
-
1333
-
Dilectae in Christo filiae nobili mulieri Velyldi comitissae de Hals.a
Devotionis tuae sinceritas promeretur, ut, quae a nobis suppliciter postulas, affectu tibi benivolo concedamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut cum quatuor matronis honestis monasteria religiosarum inclusarum Cisterciensis et sanctae Clarae ordinum (quibuscunque ipsorum monasteriorum et ordinum statutis et consuetudinibus ac quibuscunque constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus) semel in anno dumtaxat libere ingredi valeas, dummodo earum, quae monasteriis ipsis praefuerint, ad id accedat assensus et tu dictaeque matronae ibidem non comedatis vel etiam pernoctetis, tenore tibi praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, IX kalendas februarii, anno decimoseptimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1007., pp.540-541
-
Reg. Vat. t. 104, ep. 1396.
1 -
(a) Dioecesis Patavien. (Passau).