« bullarium-franciscanum-4301 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Archiepiscopo Rothomagensi mandat, ut Arnaldo de Claromonte ord. Min. auctoritate apostolica vacationibus proxime futuris sententias Parisiis legendi licentiam concedat.1

  •  
    1332, novembris 3, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Petro archiepiscopo Rothomagensi.a

    Cum, sicut accepimus, dilectus filius Arnaldus de Claromonte ordinis fratrum Minorum, facultatis teologicae in conventu fratrum eiusdem ordinis Aurelianensi lector, qui diu in eadem facultate studuit eamque in Burdegalensi, Tolosano et Aurelianensi dictorum fratrum conventibus legit et docuit, pro maiori sui exercitio studii, et ut ad ipsius facultatis notitiam attingere divina sibi assistente gratia valeat pleniorem, libros sententiarum in proximis futuris vacationibus studii Parisiensis ibidem legere desideret, sicut nonnulli aliorum ordinum fratres in praeteritis vacationibus studii memorati legisse dicuntur: fuit nobis humiliter supplicatum, quod, quia obsistente quodam statuto edito per magistros facultatis praedictae Parisius commorantes et iuramento vallato, quo prohibetur expresse, ut aliquis dictas sententias in eiusdem studii vacationibus legere de cetero non praesumat, suum nequit in hac parte desiderium absque sedis apostolicae speciali licentia adimplere, providere sibi super hoc (praesertim cum nullus frater eiusdem ordinis ad legendum in praedictis vacationibus sententias fuerit ordinatus) paternae sollicitudinis studio dignaremur. Nos igitur de te, qui dudum in eodem studio magisterii honorem in facultate recepisti praedicta, plenam in Domino super his fiduciam obtinentes, fraternitati tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatinus, si eundem Arnaldum ad lecturam dictarum sententiarum idoneum repereris et aliud rationabile non obsistat, eidem legendi dictas sententias in eisdem studii praedicti vacationibus (praedicto et aliis statutis factis per magistros facultatis iam dictae seu consuetudinibus contrariis studii et ordinis praedictorum, iuramento vel alia quacunque firmitate vallatis, nequaquam obstantibus) licentiam auctoritate nostra concedas, ipsum ad hoc faciendo per illos, quorum interest, recipi et admitti. Dat. [Avinione,] III nonas novembris, anno decimo septimo.b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°998., pp.536-537

  •  
    Reg. Vat. t. 117, f. 75, ep. 406; Chart. Univ. Paris. t. II, n. 947.

    1

  •  
    (a) Futuro Clementi papae VI.
  •  
    (b) Die 27 martii 1333 summus pontifex cancellario Parisien. iniungit, ut, quando Pastor de Serrescuderio ord. Min., qui libros Sententiarum in studio Parisien. « actu legens lectiones suas finire seu dimittere speratur in brevi », lecturam dimiserit, ipsum Arnaldum ad legendas sententias recipiat (l. c. f. 81, ep. 425). Qui iam anno sequenti (11 sept. 1333) fit magister ex gratia, pridie ecclesiae Tutellen. praefectus in episcopum (cfr. infra n. 1033).

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156214 (bullarium-franciscanum-4301), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156214 (mise à jour : 26/01/2021).