Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Vitum de Monteferreo ord. Minor. ecclesiae Milchovien. in episcopum praefici iubet.1
-
1332, octobris 4, Avinione.
-
1332
-
Archiepiscopo Strigonien.
Licet ex suscepto a nobis apostolatus officio menti nostrae instanter immineat vigilantia studiosa, ut de ecclesiarum honoribus et profectibus sollicite cogitemus et, ut in illis exultent, exhibeamus, quantum nobis dignatio coelestis indulget, opem et operam efficaces: est tamen insitum cordi nostro, ut ipsis ecclesiis earumque populis, praesertim in orbis terrae christianae culturae ignaris partibus finitimis constitutis, ut illucescat in eis splendor evangelicae veritatis, nec non ecclesiae ipsae in suis bonis et iuribus iam prostratis salutis et prosperitatis dextera Domini faciente virtutum felicia iuvamenta recipiant, apostolicae cooperationis praesidium impendamus, quae, prout fida spes suggerit, possunt verisimiliter provenire, si ecclesiae tales committantur regendae ac etiam gubernandae personis religione conspicuis et probatis et virtutum titulis insignitis. Nuper siquidem ad audientiam nostram relatio fide digna perduxit, quod episcopatus Mylchovien.a in regno Hungariae, in finibus videlicet Tartarorum, ex institutione ordinatus antiqua, a tempore, quo dicti Tartari potenter dictum regnum seu partes Hungaras (proh dolor) intraverunt, fuit per eos ferales et saevos omnino destructus et ecclesia ipsius episcopatus funditus extirpata, extinctis et defunctis successivis deinde temporibus canonicis ecclesiae antedictae, ac in extirpatione et destructione huiusmodi usque ad haec tempora ipse prostratus extitit et existit, possessionibus, bonis et iuribus episcopatus et ecclesiae praefatorum a potentibus illarum partium occupatis; quodque per dilectum filium Vitum de Monte ferreo ordinis fratrum Minorum, quem vita, moribus, scientia, fidelitate et experientia fore ad id aptum relatio perhibet supradicta, si de eo per clementiam sedis apostolicae ecclesiae provideatur praefatae, prout devota spes suggerit et nobis ex relatione innotuit praelibata, sub favoris praesidio carissimi in Christo filii nostri Caroli regis eiusdem Hungariae illustris, cuius idem Vitus cappellanus existere perhibetur, praedictus episcopatus ad statum pristinum reducetur et recuperabuntur possessiones, bona ac iura superius nominata. Nos igitur, ut tanti boni copia ex persona ipsius Viti cum gratiae coelestis augmento provenire valeat, plenis et devotis affectibus cupientes, gerentes quoque de tuae sinceritate fidei fiduciam in Domino specialem, fraternitati tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si est ita, de dicto Vito auctoritate apostolica ecclesiae provideas memoratae ipsumque Vitum eidem ecclesiae praeficias in episcopum et pastorem, curam ipsius ecclesiae Mylchovien. tam in spiritualibus quam in temporalibus, prout illas ab antiquo gesserunt sui episcopi successive, plenarie committendo, et subsequenter eidem Vito, si de illo ipsi ecclesiae provideris, ascitis et in hoc tibi assistentibus duobus vel tribus antistibus catholicis gratiam et communionem dictae sedis habentibus, munus consecrationis impendas, faciens sibi a suis subditis obedientiam et reverentiam exhiberi: contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione posposita compescendo, recepturus ab eo postmodum nostro et ecclesiae Romanae nomine fidelitatis debitae solitum iuramentum iuxta formam, quam tibi sub bulla nostra mittimus interclusam. Formam autem iuramenti, quod ipse Vitus, si de illo eidem ecclesiae ut praefertur provideris, praestabit, nobis de verbo ad verbum per patentes litteras harum seriem continentes, eiusdem Viti sigillo signatas, studeas per proprium nuntium [nobis] quantocius destinare. Datum Avinione, IV nonas octobris, anno decimo septimo.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°996., p.535
-
Reg. Vat. t. 164, ep. 1338; apud Wadd. l. c. n. 151.
1 -
(a) Milkow in Walachia.
-
(b) Iste Vitus (alias cognom. de Castroferreo) in episcopum Mylchovien., sicut optavit summus pontifex, minime promotus, ab eo die 11 maii 1334 ecclesiae Nitrien. praefectus est in episcopum (cfr. infra n. 1064). Episcopatus autem Milchovien. non prius quam a. 1353, cum Bernardus ord. Praed. ad eundem promoveretur, restitutus esse videtur.