« bullarium-franciscanum-4283 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Bartholinum de Perusio ord. Min., licet per ministrum generalem ab officio inquisitionis haer. prav. depositum, processus contra Tudertinos prosequi iubet.1

  •  
    1332, maii 29, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Bartholomeo de Perusio ord. fratrum Minorum.

    Dudum tibi inquisitori haereticae pravitatis in partibus Tusciae auctoritate apostolica deputato procedendi contra Tudertinos eisque adhaerentes nobis et ecclesiae Romanae rebelles iuxta privilegia officio inquisitionis concessa et alias sub certa forma dedisse meminimus per nostras litteras potestatem, prout in ipsis litteris plenius continetur. Quarum auctoritate, sicut per tuas pridem nobis litteras intimasti, fuit per te usque ad calculum sententiae diffinitivae processum. Verum quia dilectus filius Geraldus Othonis fratrum Minorum generalis minister te interim ab officio inquisitionis huiusmodi revocavit, ad prolationem eiusdem sententiae procedere noluisti. Nos itaque nolentes, ut praetextu huiusmodi dictae sententiae prolatio amplius differatur, discretioni tuae, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, per apostolica scripta mandamus, quatinus, praemissa revocatione nequaquam obstante, virtute dictae commissionis tibi factae per nos, quam etiam tenore praesentium innovamus expresse, ad prolationem sententiae praefatae procedere ratione praevia non postponas. Datum [Avinione,] IV kalendas iunii, anno sextodecimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°980., pp.-528

  •  
    Reg. Vat. t. 116, f. 343, ep. 1711; cfr. supra n. 859.

    1

  •  
    (a) Summus pontifex de his litteris Geraldum Othonis ministrum generalem reddit certiorem, haec verba adiungens: « ne mireris, si ad hoc idem Bartholinus etiam post dictam revocationem absque conscientia tua procedat » (l. c. ep. 1290).

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156196 (bullarium-franciscanum-4283), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156196 (mise à jour : 26/01/2021).