« bullarium-franciscanum-4201 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Eidem comiti indulget, ut legata quaedam incerta a praedecessoribus suis facta et nondum soluta in utilitatem monasterii a se fundandi convertere valeat.1

  •  
    1331, februarii 22, Avinione.

  •  
    1331


  •  

    Nobili viro Bonifatio comiti de Domnoratico.

    Nobilitatis tuae sincera et probata devotio, qua nos et Romanam ecclesiam revereri dignosceris, sicut ab experto cognovimus, promeretur, ut petitiones tuas, quantum cum Domino possumus, ad exauditionis gratiam favorabiliter admittamus. Ex oblatae siquidem nobis serie tuae petitionis accepimus, quod progenitores tui a sexaginta annis citra in eorum testamentis, quae in suis ultimis voluntatibus condiderunt, multa certa et incerta legata nonnullis piis locis et pauperibus reliquerunt (certas et magnas poenas imponentes heredibus eorumdem et successoribus, si iuxta dispositiones ipsorum de legatis non satisfacerent memoratis), quodque tu, qui eorumdem progenitorum successor et heres a tempore obitus quondam Gerardi comitis de Domnoratico patris tui fuisti (sicut adhuc esse dignosceris), ad satisfactionem dictorum legatorum astrictus et etiam obligatus, propter nonnulla gravamina, quae a rebellibus ecclesiae fuisti perpessus, de legatis huiusmodi satisfacere nequivisti: propter quod huiusmodi poenas per testatores praedictos in huiusmodi testamentis impositas, ut praefertur, nosceris incurrisse. Quare nobis humiliter supplicasti, ut, cum ad praesens integre de incertis legatis huiusmodi infra certa tempora solvendo, videlicet quolibet anno mille libras monetae Pisanae, usque ad satisfactionem integram legatorum incertorum huiusmodi (quae quidem legata incerta propter multa, quae tibi incumbunt onera, non vales simul ad praesens exsolvere) satisfacere sis paratus, providere tibi super his de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, ut omnia et singula huiusmodi legata incerta in utilitatem monasterii per te in civitate Pisana iuxta ecclesiam seu prioratum beati Martini situm in quarterio Chiusicae in contrada, quae dicitur Guastolongo, in quo quadraginta moniales ordinis s. Clarae inibi collocandae et includendae perpetuum exhibeant Domino famulatum, iuxta concessionem super hoc per alias nostras certi tenoris litteras tibi factam fundandi convertere valeas, auctoritate praesentium tibi indulgemus omnesque praedictas poenas per dictos testatores et etiam a iure communi impositas, quas non solvendo iuxta praedictorum testatorum dispositiones huiusmodi legata incurreras, ut praefertur, in quibus tamen alicui seu aliquibus ius quaesitum non existit, tibi remittimus de dono gratiae specialis. Ceterum, cum, sicut dicta tua petitio continebat, propter incumbentia tibi onera supradicta huiusmodi legata non possis exsolvere simul et semel, volumus et tibi praedicta auctoritate concedimus, quod (iuxta quod postulasti a nobis) mille libras dictae monetae tantum singulis annis usque ad integram satisfactionem huiusmodi legatorum incertorum ad utilitatem dicti monasterii expendere tenearis. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, VIII kal. martii, anno quintodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°899., pp.493-494

  •  
    Reg. Vat. t. 100, ep. 403; apud Wadd. l. c. n. 125.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156114 (bullarium-franciscanum-4201), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156114 (mise à jour : 26/01/2021).