Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Commendat diligentiam mag. Itherii, canonici Saresberien. et sedis apost. nuncii, contra certos quosdam fratres Minores errores et haereses praedicantes adhibitam.1
-
1329, augusti 24, Avinione.
-
1329
-
Mag. Itherio de Concoreto, apost. sedis nuncio.
Operosam diligentiam, quam adhibere circa captionem illorum, qui praedicare praesumebant in Anglia errores et haereses pessimos, dampnatos per constitutiones et declarationes sedis apostolicae, curavisti, plurimum in Domino commendantes, super eis ad sedem transmittendis praedictam diversas litteras nostras, sicut in eis contineri videbis plenius, destinamus et nihilominus carissimis in Christo filiis nostris Eduardo regi et Isabelli reginae Angliae illustribus scribimus iuxta formam, quam cedula continet praesentibus interclusa: quare praedictis litteris vel illis, de quibus tibi videbitur expedire, utendo et uti per illos, quibus diriguntur, similiter faciendo, ut votiva subsequatur ipsarum executio, talem adhibere diligentiam non omittas, quod tua debeat inde circumspectio merito commendari: rescripturus nihilominus seriose, quaecunque acta fuerint in hac parte. Datum Avinione, IX kalendas septembris, anno tertiodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°806., pp.-402
-
Reg. Vat. t. 115, f. 135, ep. 806; cfr. infra n. 807 et 809.
1