« bullarium-franciscanum-3996 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Rationes inquisitionis in partibus Venetis per fr. Bonamiunctam ord. Min. gestae exigi iubet.1

  •  
    1328, martii 7, Avinione.

  •  
    1328


  •  

    Dilecto filio Beltrando Rotundi canonico Vivariensi, apostolicae sedis nuncio.

    Cum dilectus filius Bonaiuncta de ordine fratrum Minorum, inquisitor haereticae pravitatis in partibus Venetiarum auctoritate apostolica deputatus, nonnulla bona ex officio inquisitionis haereticae pravitatis percepisse dicatur, discretioni tuae, de qua fiduciam in Domino gerimus specialem, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatinus rationes eiusdem inquisitoris super et de praedictis audias et examines diligenter bonaque huiusmodi, quae ad nos et cameram nostram pertinere noveris, exigas et recipias ab eodem, praefatam cameram inde particulariter et distincte redditurus nihilominus certiorem: super quibus necnon praefatum inquisitorem ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, si necesse fuerit, compellendi ac ipsum de his, quae de praedictis tibi assignaverit, quitandi et absolvendi (confectis tamen super assignatione ipsa duobus consimilibus publicis instrumentis, quorum altero penes eundem inquisitorem dimisso reliquum ad praefatam mittas cameram) plenam tibi concedimus auctoritate praesentium facultatem. Datum Avinione, nonis martii, anno duodecimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°700., pp.-339

  •  
    Reg. Vat. n. 114, f. 119, n. 1313.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris eadem die datis (l. c. ep. 1314) summus pontifex ipsi inquisitori praedicto hac de re scribit eumque monet, ut praedicto nuncio rationes reddat legitimas dictaque bona assignare procuret. — Die 26 ian. 1328 inquisitoribus in partibus Apuliae idem s. p. litteras destinaverat (l. c. t. 87, f. 222, ep. 2594), quas, cum nesciamus, num isti inquisitores fuerint fratres Minores, hic referendas duximus. Tenor ipsarum litterarum hic est: « Dilectis filiis inquisitoribus haereticae pravitatis in partibus Apuliae per sedem apostolicam deputatis. Petitio dilecti filii Bartholomei electi Tranensis nobis exhibita continebat, quod iudaei existentes in civitate Tranensi sunt subditi mensae suae archiepiscopali Tranensi, ex quibus dicta mensa consuevit hactenus, quando erant in maiori numero, ampla emolumenta percipere et habere. Verum vos tot gravamina retroacto tempore intulistis et continue infertis eisdem, quod valde pauci inibi remanserunt, et illi, qui ibidem supersunt, tanta premuntur inopia, quod valde tenuis profectus potest deinceps ex dictis iudaeis succedere dictae mensae; quodque etiam similem oppressionem infertis neophytis, qui ex plebe dictorum iudaeorum ad fidem catholicam inibi sunt conversi, plus ab eis temporalia lucra quaerentes quam aliquam aedificationem facere spiritualem. Quare idem electus nobis humiliter supplicavit, ut, cum ipse, prout ad suum spectat officium, dictos iudaeos sibi subditos et neophytos ex dictis iudaeis ut premittitur conversos ad fidem vel imposterum convertendos corrigere, ubi fuerint corrigendi, paratus existat, providere adversus praedicta vestra gravamina de oportuno remedio dignaremur. Nos itaque eiusdem electi supplicationibus inclinati vobis, quod usque ad biennium a data praesentium computandum contra iudaeos seu neophytos praedictos aut eorum aliquos, eodem electo seu officiali aut vicario suo minime requisito, nisi cum praefato electo aut cum altero ex eisdem officiali seu vicario, si voluerint interesse, nullatenus procedatis, auctoritate praesentium districtius inhibemus. Nulli etc. Datum Avinione, VII kalendas februarii, anno duodecimo ».

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155909 (bullarium-franciscanum-3996), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155909 (mise à jour : 26/01/2021).