Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
In publico consistorio assistentibus cardinalibus et praelatis necnon magistris in theologia atque utriusque iuris doctoribus illam postillam, quam frater Petrus Ioannis Olivi ord. Min. de Serinhano dioec. Biterren. supra librum Apocalypsis beati Ioannis fecerat, tanquam pestiferum et haereticum dogma contra unitatem ecclesiae catholicae et potestatem summi pontificis atque apostolicae sedis continentem reprobat et sententialiter condemnat.1
-
1326, februarii 8, Avinione.
-
1326
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°601., p.298
-
Excerpsimus ex « Floribus chronicarum », quas Bernardus Guidonis ord. Praed., celeberrimus ille haer. prav. inquisitor a. 1327 conscripsit. Qui Bernardus quoad tempus, quo id factum est, dicit: « a. MCCCXXV primo sabbato quadragesimae i. e. sexto idus februarii ». Ex quo apparet, annum supradictum secundum stylum gallicum intelligendum esse, secundum stylum Romanum autem esse a. MCCCXXVI. — Praeterea addit haec: « Ex qua postilla sumebat originem et fomentum secta quaedam pestifera illorum, qui Beguini sunt vulgariter appellati, qui se fratres pauperes de tertio ordine s. Francisci communiter nominabant ». Cfr. supra n. 483 atque Ehrle l. c. III, 456, et Raynaldi Ann. eccl. a. 1325, nn. 20-25. Hic continuator maximi illius operis a Baronio incepti l. c. brevibus verbis indicat sententiam, quam illis temporibus Franciscus episcopus Florentinus de quatuor articulis e scriptis Petri Ioannis Olivi desumptis Ioanne papa XXII iubente tulit (cfr. Arch. Vat. Armar. XXXI, 42, f. 79). Quartum articulum in extenso hic inserendum duximus. Quartus articulus, scribit ille episcopus, talis est: « Utrum catholice possit dici, quod beatus Franciscus sit evangelicae vitae et regulae sexto et septimo tempore propagandae revelator et summus post Christum et eius matrem observator? » Circa istum articulum dico, quod in eo continentur aliqua, quae non carent scrupulo periculosi erroris. Promittit enim futura quasi certa, cum dicit, quod sit revelator evangelicae vitae vj et vij tempore propagandae, ad quod pertinet, quod de coniectura mentis dictum est in secundo articulo, et de divinatione ponit assertionem de incertis minus probabilem et non credibilem, cum supponat, quod apostoli minus quam beatus Franciscus vitam evangelicam et regulam observarint, quod ratio refugit et probabilis credulitas aspernatur. Ad quod facit, quod de perfectiori statu dictum est circa secundum articulum, ibi dum dicitur: secundus error videtur implicari etc. Et hiis possem esse contentus; sed ne videar fugere et velare, quibus praemisi, quod in dicto articulo continentur aliqua, quae non carent scrupulo perniciosi erroris, loquar veritatem secundum modicam intelligentiam meam, quum tacere peccatum est specialiter in tali casu. Et dico: per hoc enim, quod dicitur vita evangelica fore propaganda sexto et septimo tempore, clare satis innuitur, quod adhuc aliud evangelium sit futurum, quod est omnino erroneum et per ecclesiam tempore Alexandri IV iamdiu dampnatum tanquam haereticum. Sic enim sequeretur, quod lex Christi, quae per evangelium nobis exponitur, non esset perfecta et sic non posset homines introducere ad vitam aeternam, quod est manifeste erroneum et contra sacram scripturam, unde (Mathaei c. V) dicitur: Qui autem fecerit et docuerit (scilicet illa, quae Christus docebat et praedicabat, quae in evangeliis exponuntur et explicantur), hic magnus vocabitur in regno coelorum. Et in principio suae praedicationis Iohannes Baptista et etiam Christus docebant: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. c. III). Et beatus Iacobus in sua [epistola] canonica c. I dicit: Qui autem perspexerit in legem perfectae libertatis et permanserit in ea, hic beatus in facto suo erit. Et vocat legem perfectae libertatis legem evangelicam, quam tenendo et observando homines ad beatitudinem perducuntur. Non est ergo expectanda in sexto vel in septimo tempore propagatio vitae et regulae evangelicae, quia nullus status praesentis vitae est futurus perfectior quam evangelii iam divulgati, per quod homines ad finem omnis perfectionis scilicet ad aeternam beatitudinem perducuntur; et dicere contrarium omnino est haereticum. Si autem aliquis dicat, quod per vitam regulae evangelicae sexto et septimo tempore propagandae intelligitur regula fratrum Minorum, quam beatus Franciscus edidit, non autem intelligitur per illam propagationem novae regulae novum evangelium futurum: dico, quod istud nihil videtur valPrimo, quia, cum ipse dicat, quod beatus Franciscus est summus observator talis vitere. ae post Christum et eius matrem, innuit per hoc, quod Christus et eius mater illam regulam, de qua loquitur, et vitam servaverunt; constat autem, quod non servaverunt regulam, quam beatus Franciscus edidit, quia nondum erat tempore Christi et matris eius: ergo non intelligit de illa. Item non potest dici, quod illa regula sit magis evangelica quam regula beati Augustini vel beati Benedicti; quia, sicut illa regula beati Francisci sic et iste beatus Augustinus et Benedictus docent servare praecepta et consilia evangelii: quantum ad praecepta scilicet, diligere Deum et proximum. Et in hiis duobus praeceptis pendet omnis lex et prophetae, sicut dicitur Matth. c. XXII. Unde regula beati Augustini sic incipit: « Ante omnia, fratres carissimi, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista praecepta sunt principaliter nobis data; haec igitur sunt, quae ut observetis praecipimus
in monasterio constitutis ». Verba sunt regulae. Ex quibus patet, quod inducit ad servandum Christi praecepta. Quantum etiam ad consilia docent praedictae regulae servare tria principalia consilia sive vota, scilicet obedientiam, castitatem et paupertatem. Ad quae tria omnia alia consilia evangelii reducuntur. Clarum est enim, quod omnis regula religiosorum includit essentialiter illa tria (q. XII, c. 1: Non dicatis, et extra de statu monachorum Cum ad mon. in fine, cum similibus). Et aeque bene observantur illa tria consilia a multis religionibus et religiosis profitentibus regulam beati Augustini et Benedicti, sicut a profitentibus regulam beati Francisci. Et si dicitur, quod non est verum quantum ad paupertatem, quia alii religiosi habent bona temporalia in communi, professores autem regulae beati Francisci nichil habent penitus in communi, ideo magis assimilantur vitae et regulae evangelicae, et ideo regula beati Francisci magis potest dici evangelica propter observantiam maioris paupertatis: dicendum est, quod in hoc dicto implicatur unum expresse falsum et aliud haereticum. Clare enim falsum est dicere, quod professores regulae beati Francisci, scilicet fratres Minores, nichil penitus habeant in communi, cum universis pateat, quod ipsi habent domos, hortos, libros, vasa, vestes et multa alia, quae emunt, vendunt et conservant (et est expressum hodie in constitutione Ad conditorem canonis), sicut alii religiosi Mendicantes. Est etiam haereticum et dampnatum dicere, quod apostoli nichil penitus habuerint in communi, quia ex evangeliis et actibus apostolorum et epistolis in dictis sanctorum doctorum expresse colligitur, quod ipsi apostoli habuerunt aliqua in communi (et est hodie expressum in constitutione Cum inter nonnullos et in constitutione Quia quorumdam). Unde patet, quod propter haec regula beati Francisci non magis pertinet ad vitam evangelicam quam regula beati Augustini vel Benedicti. Et sic falsum et erroneum est dicere, quod propter illam regulam sit beatus Franciscus evangelicae vitae et regulae sexto et septimo tempore propagandae revelator, sicut dicit praemissus articulus. — Item nihil dicitur revelari, nisi quod est ignotum; sed vita et regula evangelica non erat ignota fidelibus ante beatum Franciscum, immo multi ante ipsum servaverant et tenuerant ac servabant et tenebant vitam et regulam evangelicam, sicut multi sancti patres et doctores religiosi, sicut beatus Basilius, qui fecit regulam, et beatus Benedictus et beatus Augustinus ac Martinus et Ieronymus et Gregorius, qui fuerunt omnes religiosi, et innumerabiles sancti monachi et canonici, de quibus dicere non est fas, quod ipsi ignoraverunt vitam et regulam evangelicam. Non ergo est verum nec sanum ac catholicum, ut videtur, dicere, talem vitam et regulam evangelicam sexto et septimo tempore propagandam. Secundum, quod implicatur in illo articulo, videlicet quod beatus Franciscus fuit summus post Christum et eius matrem observator vitae et regulae evangelicae, est valde absurdum et erroneum. Cum enim perfectio vitae christianae consistat in observatione vitae et regulae evangelicae, sequitur, quod ille, qui est perfectior in tali observatione, sit perfectior in sanctitate. Ad hoc bene facit « De poenit. dist. IV in domo in fine ». Et sic beatus Franciscus erit perfectior post Christum et matrem eius omnibus sanctis novi testamenti, quod audire refugiunt aures piae. Quis enim fidelis praeferre audet unum confessorem sanctis apostolis, quibus proprio ore Christi dictum est Io. c. XV: Ego vos elegi de mundo, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut, quodcunque petieritis patrem in nomine meo, det vobis; et Matth. c. XIX eisdem a Christo dictum est: Amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos iudicantes xij tribus Israel; et Matth. c. V dictum est eis: Vos estis sal terrae; et ibidem: Vos estis lux mundi; et Ephe. c. II vocantur fundamentum ecclesiae, ubi dicitur: superaedificati super fundamentum apostolorum; et apoc. c. XXI dicitur, quod numerus civitatis scilicet ecclesiae habebat fundamenta xij et in ipsis xij nomina apostolorum; et [in epist. ad] Roman. c. VIII dicitur, quod ipsi habuerunt primitias spiritus, ubi dicit glossa, quod habuerunt Spiritum sanctum tempore prius et ceteris habundantius. Nec valet, si dicatur, quod exprimendo Christum includit apostolos, ut tanquam in capite membra contineantur, quia excipiendo matrem excludit apostolos. Hiis enim testimoniis omni exceptione maioribus clare concluditur, apostolos fuisse maiores non solum beato Francisco confessore, sed etiam omnibus aliis sanctis novi testamenti. Et ideo reputo blasfemum, eis praeferre beatum Franciscum, cum ex evangelio habeamus, quod apostoli fuerunt a Christo electi ut eius speciales coiudices et assessores, ut eius commensales, ut lux mundi, ut sal vel sapientia omnis terrae, ut fundamenta ecclesiae, quorum nichil simile in sacra scriptura legimus de beato Francisco. Et si in gestis vel legenda eius legantur aliqua hiis similia vel maiora, credere talibus scripturis est pium, (s) et non de necessitate fidei vel salutis, sicut est de necessitate salutis et fidei credere, vera esse, quae leguntur in scripturis sacris de sanctis apostolis. Sed quid dicam! non solum apostolis, sed etiam martyribus nunquid praeferemus beatum Franciscum: Stephano, de quo legimus in actibus apostolorum (c. VII), quod cum esset plenus Spiritu sancto, intuens in coelum vidit gloriam Dei et Ihesum stantem a dextris virtutis Dei etc.? Nunquid oportet nos talia credere de Francisco, utique non videtur. Item Ioh. c. XV ore Christi dicitur, quod maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Constat autem, quod secundum magnitudinem caritatis sunt sancti magni in meritis. Et cum martyres animam suam posuerint pro Christo per martyrium, quod non legimus de beato Francisco, evidenter concluditur, quod beatus Franciscus non solum non est maior, immo nec par sanctis martyribus. Et si dicatur, quod beatus Franciscus fuit martyr voluntate et desiderio, sed non fuerit martyr opere et effectu: dico, quod maius est, esse martyrem desiderio et opere, sicut fuit Stephanus, Laurentius, Vincentius et alii innumerabiles sancti, quam esse martyrem sola voluntate et desiderio: ceteris tamen paribus; unde nec in tali desiderio Franciscus praeeminet multis confessoribus, qui magno desiderio martyrium cupiebant. Et revera, licet beatus Franciscus sit confessor solempnis et almus, tamen ego non auderem eum praeferre, immo nec aequiparare Mariae Magdalenae, quae ore Christi in evangelio multipliciter commendatur, quia optimam partem elegit et quia dilexit multum, cuius vita per evangelium canonizatur et recitatur, utpote quod lacrimis lavit et capillis tersit pedes Ihesu et caput eius unguento perfudit, in quo fuit a Christo plurimum commendata, quae etiam Christum in passione non deseruit nec sepulcrum eius visitare nocte pertimuit et apostolorum apostola fuit, eis resurrectionem Domini nunciando. Quae omnia leguntur non tantum in legendis apocryphis, sed in ipsis evangeliis, quibus nemo christianus audet contradicere. Haec etiam Magdalena xxx annis in deserto pro poenitentia mansit, hominibus omnino incognita, angelorum dapibus nutrita et ab eis vij horis diei in aethera sublevata. Quis ergo beatum Franciscum tali sanctae audeat praeferre in meritis, utique nemo nisi temerarius et insanus, immo audeo dicere quod blasfemus. Nec dubito multos fuisse confessores non minoris meriti et sanctitatis quam beatum Franciscum nec etiam minoris utilitatis ecclesiae. Quis enim posset comparari de simplicibus confessoribus Ambrosio, Augustino, Gregorio, Ieronymo, qui Spiritu sancto pleni archana divinitatis et sacrorum eloquiorum nobis aperuerunt? Et quamvis beatus Franciscus magnam utilitatem attulerit ecclesiae instituendo fecundum ordinem et solempnem et regulam fratrum Minorum, tamen non minus solempnes et utiles fuerunt et sunt hodie ordines aliorum, utpote canonicorum instituti per Augustinum, monachorum nigrorum et alborum regulati per Benedictum, et etiam Praedicatorum fundati per Dominicum sub regula Augustini, et aliquorum aliorum, qui fundati in praedictis sanctorum regulis manent et persistunt absque scrupulo suae professionis et regulae inconcussi et ecclesiae Dei valde in fide pacifici atque grati. Sic ergo dico, quod licet beatissimus Franciscus sit magnus in coelis, tamen praeferre eum omnibus sanctis novi testamenti scilicet apostolis, martyribus, doctoribus et omnibus aliis confessoribus et virginibus est temerarium, insanum ac blasfemum; nec credo, quod sit catholice dictum nec eidem sancto gratum, maxime cum nulla auctoritate aut evidenti ratione fundetur. Unde eadem facultate contempnitur et refellitur ac suspectum in fide habetur, quia nullo dicto vel auctoritate aut ratione probatur. Et haec de quarto articulo ac tribus praemissis dicta sint per me facturam vestram Franciscum episcopum Florentinum omnibus et singulis vestrae sanctitatis examinationi et iudicio cum omni fidei firmitate subditis et submissis. — Cfr. supra extrema verba adnotationis ad n. 554.
1
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155808 (bullarium-franciscanum-3895), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155808 (mise à jour : 26/01/2021).