Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Mandat guardiano fratrum Min. Ratisbonen. quod Franciscum de Lutra olim ord. Min. arrestet et detineat vel ad curiam Rom. transmittat.1
-
1326, ianuarii 8, Avinione.
-
1326
-
Dilecto filio ‥ guardiano fratrum Minorum Ratisponen.a
Fide digna relatione percepimus, quod Franciscus de Lutra olim tui ordinis, qui de monasterio s. Andreae ord. s. Ben. Avinionen. dioec., ad quod habitu praedicti ordinis s. Ben. recepto se transtulerat, dudum illicentiatus recessit, per diversa partium Alamanniae loca errores seminando pestiferos, quibus decipere simplicium animos et eos secum in praecipitium trahere satagit, quandoque publice et interdum occulte latitando more draconis graditur non absque multorum gravibus periculis et iacturis. Nos autem, periculis huiusmodi obviari congruis mediis cupientes, arrestandi et capiendi per te vel per alium seu alios praefatum Franciscum ac detinendi vel faciendi custodiri secure seu ad sedem apostolicam sub fida custodia transmittendi et invocandi, si necesse fuerit, super his auxilium brachii saecularis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, discrectioni tuae plenariam concedimus auctoritate praesentium facultatem etc. Dat. Avinione, VI idus ianuarii, anno decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°597., p.296
-
Reg. Vat. t. 113, f. 292, ep. 1713. Cfr. supra n. 514 et 544.
1 -
(a) Regensburg in custodia Bavariae prov. Alamanniae superioris.