Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Eximit Clarissas universas a praestandis decimis et a contribuendo in procurationibus.1
-
1325, octobris 14, Avinione.
-
1325
-
Dilectis in Christo filiabus universis abbatissis et conventibus monialium inclusarum sive ordinis s. Clarae sive s. Damiani sive Minorissae dicantur.
Sacra vestra religio etc. Hinc est, quod nos pium et congruum reputantes, ut vos illa prosequamur gratia, quam vestris necessitatibus conspicimus opportunam, vobis universis et singulis ad instar fel. record. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri auctoritate praesentium indulgemus, ut ad praestationem decimarum de quibuscumque possessionibus et aliis omnibus bonis vestris, quae in praesentiarum habetis et iustis modis praestante Domino acquisiveritis in futurum, vel ad contribuendum in procurationibus quorumlibet ordinariorum et etiam legatorum et nunciorum sedis apostolicae minime teneamini nec ad id compelli aliquatenus valeatis. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II idus octobris, anno decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°590., pp.293-294
-
Reg. Vat. t. 80, ep. 72, apud Wadd. l. c. n. 48. Cfr. huius op. t. IV, p. 401.
1