« bullarium-franciscanum-3815 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Henrico domino de Soliaco (Sully), buticulario regni Franciae, concedit facultatem ingrediendi monasterium de Longocampo ord. s. Clarae.1

  •  
    1324, ianuarii 2, Avinione.

  •  
    1324


  •  

    Dilecto filio nobili viro Henrico domino de Soliaco.

    Devotionis tuae sinceritas etc. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut cum quatuor honestis personis monasterium Minorissarum de Longocampo Parisiensis dioecesis, ad quod specialiter affici te asseris devotione sincera, non obstantibus ipsorum monasterii et ordinis contrariis statutis et consuetudinibus quibuscumque ac constitutione qualibet in contrarium edita, de die horis congruis et honestis dumtaxat, quoties tibi placuerit, libere possis ingredi (ita tamen, quod nec tu nec personae praedictae, quae in tua ut praemittitur fuerint comitiva, comedatis vel pernoctetis ibidem) auctoritate tibi praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, IV nonas ianuarii, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°522., pp.260-261

  •  
    Reg. Vat. t. 76, f. 162, ep. 485.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155728 (bullarium-franciscanum-3815), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155728 (mise à jour : 26/01/2021).