Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit fr. Petro de Vienna ord. Min., nuntio regis Cypri, facultatem visitandi sepulchrum Dominicum.1
-
1323, augusti 4, Avinione.
-
1323
-
Dilecto filio Petro de Vienna ordinis fratrum Minorum, nuntio carissimi in Christo filii nostri [Henrici] regis Cypri illustris.
Meritis tuae devotionis inducimur, ut in hiis, quae pie deposcis a nobis, petitionibus tuis, quantum cum Domino possumus, favorabiliter annuamus. Petitio siquidem tua nobis exhibita continebat, quod tu zelo piae devotionis accensus sepulchrum Dominicum et alia oratoria Terrae sanctae desideras visitare; quare nobis humiliter supplicasti, ut tibi accedendi ad partes easdem cum tribus fratribus tui ordinis concedere licentiam dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, tibi et eisdem tribus fratribus visitandi impune sepulchrum et oratoria supradicta ex causa devotionis huiusmodi, prohibitione quacunque per nos seu praedecessores nostros Romanos pontifices facta in contrarium aliquatenus non obstante, illaque nihilominus exhibendi pro visitatione praedicta, sine quibus id nullatenus adimplere possetis, dummodo ad partes easdem nihil aliud deferatis vel deferri faciatis, quod in profectum vel favorem hostium fidei valeat redundare, auctoritate praesentium licentiam impertimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II nonas augusti, anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°505., pp.252-253
-
Reg. Vat. t. 75, f. 161, ep. 1425.
1