« bullarium-franciscanum-3672 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Clarissis mon. s. Mariae Vallis gloriae concedit facultatem se transferendi ad alium locum.1

  •  
    1319, decembris 16, Avinione.

  •  
    1319


  •  

    Dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et conventui monasterii sanctae Mariae Vallis gloriae ordinis sanctae Clarae districtus Spellia Spoletanae dioecesis.

    Meritis vestrae devotionis inducimur, ut in hiis, quae animarum vestrarum quietem vestraeque religionis augmentum respiciunt et personas vestras et bona tuentur ab incursibus malignorum, petitionibus vestris, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod monasterium vestrum, utpote situm in convallibus montium territorii castri Spelli Spoletanae dioecesis, ab hominum est habitatione remotum et quod propter guerrarum discrimina (et maxime propter duram guerram inter civitatem Perusinam et castrum Spelli ex parte una et civitatem Assisii ex altera noviter suscitatam) necnon propter latronum et raptorum incursus damna gravia incurristis, magnos propterea sustinendo timores, quodque verisimiliter dubitantes vos similia in posterum et deteriora passuras, si vos contingeret inibi remanere, quasdam domos vestrae habitationi habiles iuxta dictum castrum Spelli construi et aedificari fecistis non sine multo onere expensarum, ut ad illas guerrarum tempore recurrentes inibi secure habitare possetis. Nos itaque laudabile in hac parte et necessarium intentionis vestrae propositum extimantes ac super hiis securitati personarum et bonorum vestrorum ac quieti providere volentes, vestris supplicationibus inclinati, quod dictum monasterium sive locum, in quo ad praesens moramini, huiusmodi necessitate poscente dimittere et ad praedictas domos iuxta dictum castrum Spelli per vos constructas cum omnibus immunitatibus, privilegiis, indulgentiis, exceptionibus, iuribus, rebus, bonis, possessionibus et actionibus omnibus ex quacunque causa vobis et monasterio vestro competentibus ac omnibus et singulis per Romanos pontifices praedecessores nostros et quoscunque alios monasterio vestro et vobis indultis vos conferre possitis: ita quod omnia et singula, quae dicto monasterio Vallis gloriae competebant et competunt, ad dictas domos per vos constructas, in quibus deinceps monasterium proponitis construere et habere, totaliter transferantur, vobisque liceat monasterium, ecclesiam et altaria in dictis domibus iuxta dictum castrum constructas sub eisdem vocabulis construere et erigere dictamque ecclesiam et altaria per quemcumque dioecesanum malueritis sub eisdem vocabulis facere consecrari, sub quibus illa in dicto monasterio, in quo hucusque degistis et degitis, habebatis, et quod dictum monasterium Vallis gloriae per vos tenendum et custodiendum ac in spiritualibus et temporalibus gubernandum vobis et dicto monasterio, quod de novo aedificari et construi facietis, tamquam membrum capiti plenarie sit subiectum (felicis recordationis Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri [constitutione] religiosis quibuslibet ordinum Mendicantium ad habitandum domos vel loca quaecunque de novo recipere seu hactenus recepta mutare in aliqua civitate, castro, villa seu loco specialiter prohibente absque sedis apostolicae licentia speciali, faciente plenam et expressam de prohibitione huiusmodi mentionem, et quibuslibet aliis constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus), vobis auctoritate apostolica de speciali gratia indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, XVII kalendas ianuarii, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°383., p.179

  •  
    Reg. Vat. t. 70, f. 166, ep. 237.

    1

  •  
    (a) Spello inter Spoletum et Assisium.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155585 (bullarium-franciscanum-3672), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155585 (mise à jour : 26/01/2021).