Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Monialibus monasterii Villaecomitis concedit regulam s. Clarae aliquatenus moderatam.1
-
1318, iunii 6, Avinione.
-
1318
-
Dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et conventui sororum inclusarum monasterii Villaecomitis ordinis sanctae Clarae Bracharensis dioecesis.
Ordinem sanctae Clarae tanto supponit devota credulitas etc. Sane carissimus in Christus filius noster Dionisius rex Portugalliae illustris et dilectus filius nobilis vir Alphonsus Sancii natus eius nobis significare curarunt, quod ipse Alphonsus zelo piae devotionis accensus monasterium vestrum in Villacomitis Bracharensis dioecesis de propriis bonis fundavit pariter et dotavit quodque nos ad eorum instantiam regulam sancti Damiani per felicis recordationis Alexandrum papam IV praedecessorem nostrum monasteriis ordinum sanctae Clarae concessam, quama observastis hactenus et inviolabiliter proponitis perpetuis temporibus observare, vobis duximus concedendam. Verum quia idem praedecessor, dum esset in minori officio constitutus, praedictam regulam propter ipsius rigorem in certis articulis per suas litteras moderavit et postmodum, postquam fuit ad apicem summi apostolatus assumptus, huiusmodi suam moderationem auctoritate apostolica confirmavit, concedens eam cum huiusmodi moderatione certis ordinis sanctae Clarae monasteriis observandam, iidem rex et Alphonsus nobis humiliter supplicarunt, ut regulam ipsam cum huiusmodi moderatione vobis concedere dignaremur. Nos igitur, ipsorum et etiam vestris in hac parte supplicationibus annuentes, vobis et hiis, quae vobis in monasterio praedicto successerint, praedictam regulam cum moderatione litterarum praedecessoris eiusdem vobis et eisdem perpetuis temporibus inviolabiliter observandam auctoritate apostolica praesentium tenore concedimus de gratia speciali. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VIII idus iunii, anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°327., p.153
-
Reg. Vat. t. 68, f. 402, ep. 2236; cfr. supra n. 313.
1 -
(a) In Regesto: vobis ipsam, omisso infra verbo vobis ante: duximus concedendam.