Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Indulget fratribus Minoribus provinciae Aragoniae, ut recipiant domum in villa de Terraga.1
-
1318, maii 14, Avinione.
-
1318
-
Dilectis filiis ministro provinciali et fratribus provinciae Aragoniae ordinis fratrum Minorum.
Clara ordinis vestri religio etc. Haec venerabilis frater noster [Berengarius] episcopus Vicen. et dilecti filii universitas hominum villae de Terragaa Vicen. dioecesis attendentes optant, sicut oblata nuper nobis carissimi in Christo filii nostri Iacobi regis Aragonum illustris petitio continebat, quod ordo vester in dicta villa locum cum oratorio et necessariis officinis habeat, in quo fratres dicti ordinis valeant commorari. Quare pro parte dicti regis nobis extitit supplicatum, ut vobis recipiendi locum in dicta villa habitationi fratribus vestri ordinis congruum et in eo aedificandi oratoria et necessarias officinas concedere licentiam dignaremur. Nos igitur vestris ac dicti regis supplicationibus inclinati, recipiendi locum in dicta villa ac in eo aedificandi oratoria, domos et necessarias officinas et ibidem morandi (felicis recordationis Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri etc. nequaquam obstantibus) plenam et liberam vobis concedimus auctoritate praesentium facultatem. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II idus maii, anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°326., pp.-153
-
Reg. Vat. t. 68, ep. 1141, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 43.
1 -
(a) Tarrega dioec. Vicen. (Vich) in custodia Ilerdae prov. Aragoniae.