« bullarium-franciscanum-3509 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Cancellario Parisien. mandat, ut fratri Arnaldo Roiardi ord. Min. conferat magisterium in s. theologia.1

  •  
    1314, martii 30, apud Castrum novum.

  •  
    1314


  •  

    Dilecto filio [Francisco de Neapoli] cancellario ecclesiae Parisien.

    Litterarum scientia et praecipue theologicae facultatis, qua dilectus filius frater Arnaldus Roiardi ordinis Minoruma praeditus fore dinoscitur, nec non et alia sua laudabilia merita probitatis, quibus personam suam Dominus multipliciter insignivit, exposcunt, ut, cum idem frater Arnaldus in eadem facultate adeo Dei gratia adiuvante profecerit, quod ad cathedram magistralem ascendere mereatur, sub modio eius lucerna non lateat, sed in conspectu Dei et hominum radios in fide Domini claritatis effundat, ac sub eius magistrali doctrina viri prodeant meritorum laudabilium et morum nobilitate conspicui, qui sibi per incrementa virtutum et aliis proficiant per exempla. Ad cuius eruditionem doctrinae est iuxta morem plurimum opportuna licentia magistralis, cuius concessio ad te dinoscitur pertinere. Nos itaque, qui studium divini iuris per dignorum doctorum augmentum cupimus ampliari et in eo erudiri orthodoxae fidei zelatores, discretioni tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus eidem fratri Arnaldo infra instans festum beati Iohannis Baptistae, insignia magisterii concedendo, regendi et docendi in scientia dictae theologicae facultatis licentiam largiaris: non obstantibus quibuslibet privilegiis, consuetudinibus et statutis, per quae posset praemissa licentia impediri quomodolibet vel differri. Datum apud Castrum novum Avinionen. dioecesis, IV kalendas aprilis, pontificatus nostri anno nono.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°225., p.99

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 60, ep. 194 (n. 10285); cfr. Chart. univ. Paris. II, 170, et Sbar. supplem. ad script. ord. Min. p. 99. — Meminisse iuvat, die 18 nov. 1304 Gundisalvum ministrum generalem ord. Min. Guilelmo guardiano Parisien. iniunxisse, ut celeberrimum illum fratrem Ioannem Duns Scotum, baccalareum in s. theol., cancellario Parisien. pro licentia concedenda quam primum praesentaret. Cfr. Wadd. Ann. Min. ad a. 1304, n. 32, et Chart. univ. Paris. t. II, p. 117, n. 652.

    1

  •  
    (a) A. 1311-1312 lector in conventu Tolosan., a. 1321 in archiepiscopum Salernitan. promotus, a. 1330 ad eccl. Sarlaten. translatus. Cfr. infra n. 429.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155422 (bullarium-franciscanum-3509), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155422 (mise à jour : 26/01/2021).