« bullarium-franciscanum-3493 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Elargitur indulgentias visitantibus orationis causa certis diebus ecclesiam Clarissarum de Trebis.1

  •  
    1313, aprilis 18, Avinione.

  •  
    1313


  •  

    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Vitae perennis gloria etc. usque collaudetur. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii sororum sancti Francisci de Trebisa ordinis sanctae Clarae Terracinen. dioecesis congruis honoribus frequentetur et Christi fideles eo concurrant devotius ad eamdem, quo magis in ea spiritualibus gratiis se perspexerint confoveri, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ad ecclesiam ipsam in singulis Nativitatis, Resurrectionis et Ascensionis Domini nostri Iesu Christi ac in quatuor principalibus beatae Mariae Virginis ac sancti Bartholomaei, sancti Francisci et sanctae Luciae festivitatibus, unum annum et quadraginta dies, per octo vero dies festivitates ipsas immediate sequentes causa devotionis accesserint, annuatim centum dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, XIV kalendas maii, pontificatus nostri anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°209., pp.93-94

  •  
    Reg. Vat. t. 60, f. 46 (n. 9015).

    1

  •  
    (a) Trevi, de quo monasterio cfr. Wadd. l. c. ad a. 1313, n. 21, et reg. pont. Clem. V n. 45.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155406 (bullarium-franciscanum-3493), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155406 (mise à jour : 26/01/2021).