« bullarium-franciscanum-3398 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Concedit ministro provinciali provinciae Calabriae, ut in castro Nicoterrae domum iuxta incolarum vota recipere valeat.1

  •  
    1308, maii 27, Pictavis.

  •  
    1308


  •  

    Dilecto filio ‥ ministro fratrum ordinis Minorum provinciae Calabriae.

    Ad ordinem fratrum ordinis Minorum et professores ipsius, per quos in horreum Domini salutis fructus uberes inferuntur, sincerae caritatis dirigentes affectum, ipsos in locis, in quibus per eorum ministerium virtuosum fidelium animae deliciarum spiritualium refici valeant ubertate, libentius collocamus. Sane praesentata nobis ex parte tua petitio continebat, quod nonnulli laici de castro Nicoteraea Militen. dioecesis, ad ordinem et professores eosdem specialis devotionis habentes affectum ac sperantes per ipsorum salubrium actionum exempla efficacius dirigi ad salutem, apud te et nonnullos alios ex professoribus ipsis, quod in castro ipso aliquem locum fratribus eisdem accommodum recipere curaretis, frequentius institerunt. Quare nobis humiliter supplicasti, ut (cum in praefato castro, quod pro maiori parte inhabitatur a Graecis, Latini sacerdotes aliqui non existant, ad quos ipsi et alii, qui navigantes per mare, iuxta quod praefatum castrum situm fore dignoscitur, frequenter declinant, recurrere valeant pro iis, quae ad salutem pertinent animarum) recipiendi in eodem castro locum huiusmodi vobis concedere licentiam dignaremur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati vobis recipiendi locum ipsum (sine iuris praeiudicio alieni, fel. record. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et qualibet alia constitutione super hoc in contrarium edita non obstante) plenam vobis licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Pictavis, VI kalendas iunii, pontificatus nostri anno tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°115., pp.52-53

  •  
    Reg. Vat. t. 55, f. 84, ep. 441 (n. 2778).

    1

  •  
    (a) Nicotera, cui loco dignitatem episcopalem tunc amissam Bonifatius IX restituit. Conventus fratrum Minorum ibidem vi huius concessionis fundatus et custodiae Reginae in provincia Calabriae aggregatus anno 1652 Innocentianae succubuit suppressioni.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155311 (bullarium-franciscanum-3398), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155311 (mise à jour : 26/01/2021).