« bullarium-franciscanum-3297 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Non obstantibus quibuscumque processibus ab inquisitoribus ord. Min. peractis vel peragendis concedit atque confirmat fratribus ord. Praed. locum Clugiensem ex illa constructum pecunia, quam in hunc finem in sua ultima voluntate disposuit Dianus Veronensis.1

  •  
    1304, ianuarii 28, Laterani.

  •  
    1304


  •  

    Dilectis filiis ‥ priori et conventui fratrum ordinis Praedicatorum de Clugia.a

    Vota vestra favore benevolo prosequentes illam vobis gratiam libenter impendimus, per quam turbationis et scandali tollatur materia et status vestri tranquillitas procuretur. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod pro eo, quod locus vester de Clugia constructus extitit de quadam pecuniae summa, quam olim Dyanus natione Veronensis, habitator terrae Venetiarum Castellan. dioecesis, pro alicuius constructione loci ordinis vestri praedicti legasse dicitur in sua ultima voluntate, inquisitor seu inquisitores haereticae pravitatis de ordine fratrum Minorum in dictis terris Venetiarum et Clugiae ac illis partibus auctoritate apostolica deputati, asserentes post obitum Dyani praefati fuisse sibi suggestum, Dyanum ipsum fuisse dum viveret pravitatis eiusdem labe respersum, ac super hoc inquirentes, postquam Dyanum praefatum sub praetextu pravitatis haereticae condemnaverunt, bona eius omnia confiscando vos super eodem loco vestro pro sua voluntate multipliciter molestarunt, licet postmodum a molestiae processu destiterint, pro eo quod huiusmodi inquisitionis officium fuit tunc in partibus illius fratribus dicti ordinis Minorum certis ex causis per sedem apostolicam interdictumb. Nos igitur ..... praefatum locum cum omnibus iuribus et pertinentiis suis (quibuscumque processibus aut sententiis inquisitoris seu inquisitorum praedictorum vel alterius cuiuscumque, praeteritis seu futuris, praedicta occasione habitis seu latis nequaquam obstantibus) vobis vestrisque successoribus auctoritate apostostolica concedimus, et in posterum confirmamus etc. Datum Laterani, V kalendas februarii, pontificatus nostri anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°15., pp.-10

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 127, ep. 548 (p. 417, n. 659).

    1

  •  
    (a) Seu de Fossa Clodia, incolis Chioggia, prope Venetias.
  •  
    (b) Ob causas, quas singillatim per capita enumerat Bonifatius VIII in epist. Etsi excessus anno 1302 die 12 iunii data. Cf. huius op. t. IV, p. 553, n. 234, et p. 551, n. 232. Dubitare igitur licet, utrum inquisitores haereticae pravitatis in Paduana et Vicentina civitatibus et dioecesibus constituti, quos Benedictus XI litteris « Gravem dilectorum » d. d. 11 martis (V idus martii, non V kal. maii) a. 1304 monet, « ut officium suum in illis partibus taliter studeant exercere, quod ad sedem apostolicam occasione processuum ab ipsis factorum clamor ulterius non ascendat », inter ipsos fratres Minores tum debuerint numerari annon. Antonius Melissanus de Macro quidem eos ipsis fratribus Minoribus adscripsisse videtur; nam in suppl. II ad Waddingi Ann. Min. a. 1304 istas litteras refert. Sed idem scriptor ibi etiam ponit alias Benedicti XI litteras die 2 martii 1304 directas ad inquisitores Lombardiae, qui sane fratres Praedicatores erant. Cfr. Reg. Vat. t. 51, f. 87, ep. 370 et f. 104, ep. 439 (p. 280, n. 420 et p. 340, n. 509).

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155210 (bullarium-franciscanum-3297), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155210 (mise à jour : 26/01/2021).