« bullarium-franciscanum-3291 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Controversias inter fratres Praedicatores et Minores de suorum conventuum distantia exortas dirimit et diremptas confirmat.1

  •  
    1303, decembris 5, Laterani.

  •  
    1303


  •  

    Dilectis filiis prioribus provincialibus caeterisque fratribus Praedicatorum, ac generali et provincialibus ministris caeterisque fratribus Minorum ordinum.

    Licet ea, quae de mandato sedis apostolicae fiunt, plenam obtineant firmitatem, nos tamen illis aliquando apostolicae confirmationis robur adiicimus, ut magis illibata persistant, cum nostro fuerint praesidio communita. Petitio siquidem vestra nobis exhibita continebat, quod olim inter vos Praedicatorum ex una parte vosque Minorum ordinum fratres ex altera super nonnullis locis vestris et cannarum distantiisa quaestionibus, litibus et discordiis pluribus in diversis mundi partibus non absque gravi fidelium scandalo insurgentibus, quarum aliquae coram nonnullis Romanae ecclesiae cardinalibus aliisque iudicibus, conservatoribus, [delegatis] eorumque subdelegatis pendebant, et in eorum aliquibus nonnulli habiti erant processus lataeque sententiae et appellationes hinc inde etiam interiectae, fel. rec. Bonifatius papa VIII praedecessor noster bo. me. M.b episcopo Portuensi nobisque tunc tituli sanctae Sabinae presbytero cardinali omnes lites et causas huiusmodi tunc exortas, et quae possent inter vos occasione huiusmodi exoriri, iudicio vel compositione amicabili decidendas commisit oraculo vivae vocis; nosque ac idem episcopus in his auctoritate commissionis huiusmodi procedentes per viam amicabilis compositionis statuendum duximus et etiam ordinandum, ut in his causis et negotiis, quae inter vos nondum decisa vel definita essent per amicabilem compositionem vel iudicialem sententiam, quae in rem transisset iudicatam, quibuscumque privilegiis de cannis a sede memorata vobis concessis et quibusvis aliis sententiis latis, processibus super hoc habitis, aut appellationibus interiectis nequaquam obstantibus, utraque pars ecclesias et loca vestra, sicut de primo tenebatis et inhabitabatis, sic teneatis in antea et habitetis libere in eisdem. Verum quia huiusmodi statutum et ordinatio propter varias occupationes ac propter absentiam dicti episcopi se de mandato praedecessoris ipsius ad partes alias transferentisc non fuerunt effectum sortita, idem praedecessor postmodum nobis tunc episcopo Ostien. ac dilecto filio nostro G.d tituli sancti Martini in montibus presbytero cardinali omnes lites, causas et negotia huiusmodi commisit modo simili decernenda; nosque ac idem cardinalis statutum seu ordinationem praedicta mandavimus perpetuis futuris temporibus observari ac nihilominus de voluntate procuratorum utriusque partis ordinavimus atque statuimus, quod, si aliqui ex vobis ecclesias vel oratoria sua ex tunc ampliare vel construere vellent, hoc eis quoad omnem plagam liceat, illa dumtaxat excepta, quae respicit locum ordinis alterius, versus quam constructio vel ampliatio nulla fiat, nisi forsan ultra duodecim cannarum spatium ab eorum ecclesiis mensurandarum per aëra, etiam ubi alias secundum locorum dispositionem et aedificiorum regularium legem construi vel aedificari non posset; sed sicut stabatis antea, privilegiis et de cannarum spatiis vel quibusvis processibus nequaquam obstantibus, ita ubilibet persisteretis. Per hoc autem noluimus impedire, quin vobis invicem de cannarum spatiis, si velletis, gratiam possetis facere ampliorem, prout in patentibus litteris inde confectis, nostro quo tunc utebamur dictique cardinalis sigillis munitis, haec omnia seriosius continentur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, statuta et ordinationes huiusmodi provide ac rite facta rata et grata habentes, ea auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, tenorem dictarum litterarum praesentibus inseri facientes, qui talis est. « Miseratione divina frater Nicolaus Ostien. et Velletren. episcopus, et frater Gentilis tituli sancti Martini in montibus presbyter cardinalis, universis iudicibus, conservatoribus, delegatis et subdelegatis ab eis, a sede apostolica deputatis seu in antea deputandis, salutem in Domino sempiternam. Caelestis agricolae mira benignitas sacros Praedicatorum et Minorum fratrum ordines pro salute fidelium in horto plantavit ecclesiae, qui velut agri virtutum fructiferi, superni roris benedictione perfusi, dono Domini cultores habent industrios, viros beatae vitae producunt ac eis in ecclesia universali ad divini nominis laudem et gloriam fideliumque salutem fructus succrescunt uberes et salubres. Propterea nos ad eorum, quantum cum Deo possumus, intendentes augmentum, efficax studium libenter impendimus et diligentem sollicitudinem adhibemus, ut iidem ordines, sopitis discordiis, in sincerae dilectionis fervore persistant et in gratia perseverent solidae caritatis. Sane quia ex eo, quod inter huiusmodi fratres Praedicatorum et Minorum ordinum, quos omnimodam [sequi] decet sanctitatem et pacem, in diversis mundi provinciis super ipsorum ordinum locis et cannarum distantiis coram nonnullis ecclesiae Romanae cardinalibus et aliis etiam diversis iudicibus, conservatoribus, delegatis et subdelegatis ab iis, non absque fidelium gravi scandalo plurimorum, quaestiones insurgebant variae, et nonnulli super illis habiti processus lataeque sententiae, ac etiam hinc inde appellationes erant ad sedem apostolicam interiectae, ipsorum fratrum famae laudabili derogari quam plurimum videbatur, sanctissimus pater et dominus noster dominus Bonifatius papa VIII, velut pius pater et pacis amator cupiens, ut inter fratres ipsorum ordinum ad invicem pax et concordia iugiter vigeat, regnet amor, caritas ferveat et animorum identitas perseveret, venerabili patri fratri Matthaeo Portuen. et sanctae Ruffinae episcopo ac nobis fratri Nicolao praedicto tunc temporis titulo sanctae Sabinae presbytero cardinali omnes causas, lites, controversias et quaestiones huiusmodi, quae ad invicem inter fratres ipsorum ordinum vertebantur seu verti usque nunc poterant et oriri, anno pontificatus sui quinto, kalendis augusti,e decidendas iudicio seu amicabili compositione terminandas commisit oraculo vivae vocis; et huiusmodi commissione reverenter recepta super his causis et negotiis, quae nondum decisa seu definita iudiciali sententia dignoscebantur, a qua appellatum non fuerat, et ubi alias negotium non dignoscebatur amicabili fuisse compositione sopitum, auctoritate commissionis huiusmodi diligenti collatione praehabita processimus et statuimus per viam compositionis amicabilis et ordinavimus, quod dicti fratres Praedicatorum et Minorum ordinum, ubicumque videlicet, sicut praemittitur, negotium fuisse decisum non dignoscebatur, ita quod iam in rem transivisse iudicatam dignosceretur, sicuti tenebant et inhabitabant ecclesias, monasteria et loca quaelibet ante tempus quaestionum ac processuum, appellationum et commissionum huiusmodi, sic et in antea in perpetuum libere teneant, stent, inhabitent, celebrentque divina: quibuscumque privilegiis de centum quadraginta cannisf fratribus ordinum praedictorum sive de trecentis cannisg certis locis ordinum eorumdem a sede memorata concessis et quibusvis processibus (citra definitivas sententias nulla appellatione suspensas, et quae iam in rem transivisse iudicatam dignoscebantur) ac appellationibus et hinc inde propositis et probatis et aliis praemissorum occasione secutis nequaquam obstantibus, ac si ea lata, habita, interposita et proposita et approbata a principio non fuissent. — Verum quia id, quod sicut praemittitur super praemissis et singulis statutum et ordinatum fuerat auctoritate praedicta, propter varias occupationes nec non et absentiam praedicti patris Portuen. et sanctae Ruffinae episcopi, quem idem dominus noster Bonifatius papa VIII extra Romanam curiam ex certis causis legatum sedis apostolicae duxit postmodum destinandum, remanserat incompletum, tandem praefatus dominus noster papa Bonifatius, quieti et paci fratrum ipsorum ordinum volens paterna sollicitudine providere, nobis fratri Nicolao Ostiensi et Velletren. episcopo et fratri Gentili tituli sancti Martini in Montibus presbytero cardinali praedictis (ipso Portuen. episcopo in legatione huiusmodi absente) mox omnes causas, lites, quaestiones, controversias et negotia huiusmodi eadem auctoritate oraculo vivae vocis commisit modo simili terminanda. Qui huiusmodi commissione reverenter recepta super praemissis causis et negotiis omnibus auctoritate commissionis praefatae processimus eoque modo, quo supra narratur prius ordinatum fuisse, amicabili compositione terminavimus et terminamus et, supradictam ordinationem sive compositionem et terminationem et compositionis eiusdem sive ordinationis et terminationis modum et formam ratam habentes et approbantes, eam innovavimus et etiam innovamus et adhaerentes eidem a fratribus ipsorum ordinum propter bonum pacis, quod exinde utrique ordini provenire conspeximus, per omnia teneri et observari perpetuo eadem auctoritate statuimus et ordinavimus atque decrevimus omni impedimento cessante. Statuimus insuper et ordinavimus auctoritate, qua supra, et de voluntate procuratorum ordinum praedictorum, quod si forte aliqui ex fratribus antedictis ecclesias vel ipsorum oratoria ex tunc ampliare vel construere voluerint, quod hoc eis quoad omnem plagam liceat excepta illa parte, quae directe respicit locum alterius ordinis eorumdem fratrum, versus quam partem constructio vel ampliatio oratorii vel ecclesiae nulla fiat, nisi forsan ultrah duodecim cannarum spatium [ab eorum ecclesiis mensurandarum per aëra, etiam] ubi alias secundum locum dispositionem et aedificiorum regularium legem construi vel aedificari non posset; sed sicut stabant ante tempus processuum et appellationum ac commissionum huiusmodi, privilegiis de cannarum spatiis et quibusvis processibus nequaquam obstantibus, ita stabunt ubilibet fratres ordinum praedictorum. Per hoc tamen non intendimus impedire, quin fratres ipsi sibi ad invicem de cannarum spatiis, si voluerint, gratiam facere valeant ampliorem. In cuius rei testimonium praesentes litteras fecimus sigillorum nostrorum appensione muniri. Datum Anagniae anno Domini mccc, die xxviii mensis iulii, pontificatus dicti domini Bonifatii papae VIII anno sexto. » Nulli ergo etc. Datum Laterani, nonis decembris,i pontificatus nostri anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°9., pp.5-6

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 209, ep. 62 de curia (p. 707, n. 1165), apud Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI n. 5.

    1

  •  
    (a) De quibus in Clem. IV constitutionibus Ad consequendam a. 1265 et Quia plerumque a. 1268 editis (Bull. Franc. III, 58 et 159).
  •  
    (b) Matthaeo Aquaspartano ord. Minor. anno 1302 defuncto.
  •  
    (c) Anno enim 1300 destinatus fuerat sedis apost. legatus in Tusciam totamque Italiam occidentalem ex Bonifatii VIII diplomate Considerantes attentius etc. eo anno die 23 maii emisso. Cfr. huius bull. t. IV, p. 503.
  •  
    (d) Gentili e Monte-Florum ord. Minor. (cf. supra p. 4, n. 10.)
  •  
    (e) Anno 1299 die 1 augusti.
  •  
    (f) Iuxta cit. Clementis IV constitutionem Quia plerumque. Cfr. huius op. t. III, p. 158, et t. V, p. 4, not. 15.
  •  
    (g) Ex praedicti Clementis bulla Ad consequendam. Cf. l. c. p. 58.
  •  
    (h) In registro legitur minus recte, ut videtur: per.
  •  
    (i) Non « ianuarii », sicut exhibet Wadd. l. c.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155204 (bullarium-franciscanum-3291), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155204 (mise à jour : 26/01/2021).