« bullarium-franciscanum-3288 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Archiepiscopo Maguntino mandat, ut consecret ecclesiam Clarissarum Clarendalen.1

  •  
    1303, novembris 16, Laterani.

  •  
    1303


  •  

    Venerabili fratria archiepiscopo Maguntin.

    Petitio carissimae in Christo filiae nostraeb reginae illustris, relictae clarae memoriae A.c regis Romanorum, nobis exhibita continebat, quod, licet olim iidem rex et regina de salute propria cogitantes monasterium monialium de Clarendaled ordinis sanctae Clarae tuae dioecesis, tua super hoc obtenta licentia, construxerint et dotaverint congruenter, tu tamen ecclesiam ipsius monasterii dedicare sine causa rationabili denegasti et consecrationi huiusmodi per alium faciendae assensum praestare denegas minus iuste, super hoc ab eadem regina humiliter requisitus.e Nos igitur volentes, ut tam pium ipsius reginae propositum debitum sortiatur effectum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissa veritati nitantur, dictam ecclesiam, prout ad tuum spectat officium, ad requisitionem ipsius reginae sine difficultate qualibet consecrare procures: alioqui venerabili fratri nostro archiepiscopo Treveren.f nostris damus litteris in mandatis, ut ipse ex tunc auctoritate nostra praedictam ecclesiam studeat dedicare.g Datum Laterani, XVI kalendas decembris,h pontificatus nostri anno primo.

    In eundem modum venerabili fratri ‥ archiepiscopo Treveren.

    Petitio carissimae... Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°6., p.4

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 89, ep. 379 (p. 292, n. 430), apud Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI n. 7.

    1

  •  
    (a) Gerardo de Eppenstein, qui, cum esset archidiaconus Trevirensis ac canonicus Maguntinus, bis in archiepiscopum Maguntin. in discordia electus, tandem a Nicolao IV anno 1289 post mortem Henrici Minoritae eius antecessoris ad hanc metropolitanam sedem evectus est.
  •  
    (b) Imaginae, teste Waddingo ad hunc an. n. 41, ubi et de hoc Clarissarum monasterio eiusque fundatoribus, et de hac epistola sermo est.
  •  
    (c) Adolphi comitis Nassoviae, qui in regem Romanorum electus Francofurti anno 1292, die 6 ianuarii, coronatusque Aquisgrani die s. Ioanni Baptistae sacra, cum regnasset annis sex et totidem fere mensibus, in bello, quod ipsum inter ac Albertum Austriacum exarsit, apud pagum Göllheim prope Spiram occisus est anno 1298 die 2 iulii.
  •  
    (d) Clarenthal i. e. Valle s. Clarae, loco olim dioecesis Maguntinae nunc Limburgensis, ubi monasterium inchoatum fuit 1296 maii 8 (teste Wernero de Saulheim O. Min., confessario in dicto monasterio, qui anno circiter 1314 de ipsius fundatione tractatum scripsit); litteris Spirae die 16 ian. 1298 datis Adolfus rex Rom. hoc monasterium, quod anno c. 1560 supprimitur, amplis bonis et redditibus ditavit. Cfr. Kremer, Orig. Nassov. II, 457; Schliephake, Geschichte von Nassau IV, 37.
  •  
    (e) Anno enim 1298 Maguntinus archiepiscopus una cum electoribus Brandeburgensi et Saxone Adolphum deposuerunt et Albertum Austriacum ei subrogarunt.
  •  
    (f) Diethero O. Praed., fratri praedicti Adolphi Rom. regis.
  •  
    (g) Vide infra in fine huius bullae.
  •  
    (h) Non « februarii », sicut Wadd. l. c. exhibet.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155201 (bullarium-franciscanum-3288), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155201 (mise à jour : 26/01/2021).