« bullarium-franciscanum-3202 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Facultatem tribuit suspendendi censuras Ecclesiasticas in Aretinos olim latas. ex Autographo in Archivo nostri Cœnobii urbis Aretinæ.

  •  
    Anno 1300. die 17. Martii.

  •  
    1300


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilecto filio ‥ Guardiano Fratrum Ordinis Minorum Aretinoruma Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Attendentes pridem, quòd dilecti filii Potestas, Consilium, & Commune Aretinorum Nobis, & Sanctæ Matri Ecclesiæ devotionis studia duxerant offerenda, Nos ex hujusmodi eorum oblatione gavisi, volentes erga eos benignitatis, & mansuetudinis gratiam exercere, de discretione quoque tua gerentes in Domino fiduciam specialem, suspendendi auctoritate nostra per te, vel alium, seu alios usque ad octavas Resurrectionis Dominicæ proximò futuras quaslibet sententias Interdicti in prædictum Commune, ac Civitatem Aretii, necnon excommunicationis generaliter in officiales, & singulares personas Civitatis ejusdem olimb auctoritate Sedis Apostolicæ promulgatas, liberam tibi concessimus per nostras litterasc facultatem. Cum igitur prædicti Potestas, Consilium, & Commune in oblatione hujusmodi persistentes gratiores devotionis affectus Nobis, & eidem Ecclesiæ repromittant: Nos volentes eis hujusmodi nostram gratiam ampliare discretioni tuæ suspendendi adhuc per te, vel alium, seu alios eadem auctoritate hujusmodi sententias Interdicti; & excommunicationis usque ad unum annum inchoandum ab octavis prædictis potestatem liberam auctoritate præsentium impertimur. Datum Laterani XVI. Kal. Aprilis, Pontificatus nostri Anno Sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXXII., pp.-503

  •  
    (a) Aretinorum: de quorum Loco videas Diploma 291. Innocenti IV. Quoniam ut ait &c. anno 1248. die 2. Decembr. editum nec non supra in hoc tomo pag. 327. (46).
  •  
    (b) Olim: tempore plane incerto; sed causa facile conjicitur, illius nempe sæculi partes, & intestina, civiliaque bella.
  •  
    (c) Litteras: quæ non habentur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155115 (bullarium-franciscanum-3202), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155115 (mise à jour : 26/01/2021).