Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Fr. Jacobus O. Minorum electioni non consentit, & infrascriptus ad Fulginaten. Ecclesiam assumitur. ex Vat. Reges. Pontif. epist. 540. anni 2.
-
Anno 1296. die 28. Octobr.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
In supremæ dignitatis specula &c.c Dudum siquidem Fulginat. Ecclesiâ per obitum bonæ memoriæ Berardid Episcopi Fulginatis Pastoris solatio destitutâ, dilecti filii ... Prior, & Capitulum ipsius Ecclesiæ dilectum filium Fratrem Jacobum Anastasiie de Fulgineo Ordinis Minorum per viam compromissi in Fulginat. Episcopum elegerunt; Cum autem idem Jacobus electioni hujusmodi de se factæ infra tempus legitimum nullatenus consensisset, propter quod a jure, si quod sibi fuisset ex tali electione quæsitum, ceciderat, Nos postmodum hujusmodi negotio ad audientiam nostram deducto, electionem ipsam, quam aliàs invenimus contra formam canonicam attentam, de Fratrum nostrorum consilio, justitiâ cassavimus exigente; demum verò Nos de ipsius Ecclesiæ, ne prolixioris vacationis incommodis exposita remaneret, ordinatione sollicite cogitantes, & cupientes talem personam eidem Ecclesiæ præsidere, per quam posset salubriter gubernari, in te tunc Abbatem Monasterii Sublacen.f Tiburtin. Diœcesis nostræ considerationis intuitum duximus convertendum, teque, cui clara morum, & scientiæ merita, prudentia spiritualium, & temporalium providentia suffragantur, de prædictorum Fratrum consilio præfecimus ipsi Ecclesiæ Fulginat. in Episcopum, & Pastorem, tibi plenam & liberam administrationem ipsius Ecclesiæ in spiritualibus, & temporalibus committendo, ac deinde tibi per Venerabilem Fratrem nostrum M.g Episcopum Portuen. munus fecimus consecrationis impendi, firmam spem, fiduciamque tenentes, quòd prædicta Ecclesia, auctore Domino, per tuæ circumspectionis, ac industriæ fructuosum studium, præservabitur a noxiis, & adversis, & spiritualibus, & temporalibus proficiet incrementis. Suscipe igitur reverenter a Domino impositum tibi onus, sollicitamque ipsius Ecclesiæ curam geras, gregem Dominicum in illa tibi commissum doctrinâ verbi, & operis informando; ita quòd ipsa Ecclesia per tuæ vigilantiæ studium votivis proficiat commodis, & felicibus gaudeat incrementis, tuque ex hoc retributionis æternæ gloriam consequi merearis. Datum Romæ apud Sanctum Petrum V. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri Anno Secundoh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCVII., p.418
-
(a) Bartholomæo: e Cajetana stirpe affini ejusdem Pontificis, qui ex Abbate O. S. B. Pastorali infula decoratus, Fulginaten. Ecclesiæ præfuit usque ad annum 1304. quo suos dies complevit. Ughell. tom. 1. Ital. Sac.
-
(b) Fulginat.: incolis Foligno, de qua Civitate sæpe in superioribus tomis.
-
(c) Specula &c.: ut in epist. 45. hujus Pontif. usque ad plebs lætetur.
-
(d) Berardi: e Comitibus Antignani, qui extremum diem clausit die 15. Maii 1296. Ita Ughellus mox relatus.
-
(e) Fr. Jacobum Anastasii: quem summis laudibus nuper laudatus Ughellus extollit, & commemorat Vadding. ad hunc ann. n. 3.
-
(f) Monasterii Sublacen.: de quo in tom. 1. hujus Bullarii pag. 592. no. (h) tomo 2. pag. 405. (d), & pag. 524. (g).
-
(g) Fratrem nostrum M.: Matthæum Aquaspartanum O. M. de quo pluries supra.
-
(h) Hoc idem scripsit Priori, Capitulo, & Clero Civitatis, & Diœcesis Fulginat. Ex cit. ep. Reges. Vat.