« bullarium-franciscanum-3112 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Quamcumque excommunicationem, aut irregularitatem, si quas contraxit, ei relaxat, & Archidiaconatum, Canonicatum, Præbendam, eorumque fructus restituit, quibus a Joanne O. Minorum Nicosien. Archiepiscopo privatus fuerat. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 428. anni 2.

  •  
    Anno 1296. die 1. Septembris.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilecto filio Henrico de Biblioa , Archidiacono Nicosien.b Cappellanoc nostro, Regni Cypri Cancellario Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Dignum esse conspicimus illos fore Apostolici favoris gratiâ prosequendos, quorum probitatis merita id exposcunt. Sane petitio tua Nobis exhibita continebat, quòd olim tu, ac major pars Capituli Nicosien. Ecclesiæ, in quorum numero eras, quæsito colore, quòd bonæ memoriæ R.d Archiepiscopus Nicosien. pro eo, quòd Fratrem Neophycum Episcopum Sulien.e suffraganeum suum, non absque injectione manuum in eum, Dei timore postposito, temere violentâ capi fecerat, erat majoris excommunicationis vinculo innodatus, quòdque plura alia detestabilia committebat, & prout dicebatur, ornamenta, jocaliaf, aliaque bona mobilia ipsius Ecclesiæ secum deferre, ac Regnum Cypri latenter aggredi intendebat, & Ecclesiam ipsam dimittere taliter spoliatam, in eum non modicùm excessistis; nam tu, & quidam ex eis de mandato ipsorum, præmissis quibusdam Laicis, qui vos, si necesse esset, a familia dicti Archiepiscopi tuerentur, ad domum Archiepiscopalem Nicosien. accessistis, & interposita appellationeg quadam ante ostium cameræ Archiepiscopi supradicti, in qua tunc Archiepiscopus ipse manebat, ac ostio ipsius cameræ violenter aperto, cameram intravistis eandem, & ipsius Archiepiscopi familiaribus exinde recedentibus præ timore, bona ibidem inventa arestastish, signantes ea sigillis plurimis, ipsaque ad opus ipsius Ecclesiæ conservantes, & demum Capitulum ipsum, de quo etiam tu eras, mutatis Officialibus dicti Archiepiscopi, administrationem spiritualium, & temporalium ipsius Ecclesiæ assumpserunt, propter quæ dictus Archiepiscopus affectus tædio domum Archiepiscopalem egrediens in te, & Canonicos prædictos excommunicationis sententiam promulgavit, ac deinde fuisti in spiritualibus ad dictum Archiepiscopum spectantibus Vicarius per ipsum Capitulum institutus, & exercuisti per tempus aliquod hujusmodi Vicariatus officium in eisdem. Et postmodum dictus Archiepiscopus jurisdictione sua uti non valens, & timens propterea in Cypro morari, se transtulit in Aconi, ibique dies suos morte naturali finivit. Prædicta itaque Nicosien. Ecclesiâ per obitum ipsius R.j ‥ Archiepiscopi Pastoris solatio destitutâ, præfatum Capitulum vocatis omnibus, qui voluerunt, debuerunt, & potuerunt commode interesse, die ad eligendum præfixa, prout moris est, insimul convenerunt, & tandem in hujusmodi electionis negotio, per viam scrutinii procedentes, assumpserunt tres de dicto Capitulo fide dignos, qui sua primò, & subsequenter singulorum vota diligentiùs perscrutantes, ea in communi publicare curarunt, ex quo compertum est, quòd omnes de dicto Capitulo, .... Cantore excepto, qui quemdam alium in scrutinio nominavit, in te unanimiter consenserunt: sicque unus de scrutatoribus ipsis vice sua, ac aliorum, qui in te consenserant, te in Archiepiscopum Nicosien. elegit, tuque præbuisti electioni hujusmodi de te factæ consensum. Et licèt idem Cantor propter hoc ad Sedem Apostolicam appellasset, demum electioni hujusmodi de te factæ consensit, & tu post electionem eandem, & dicti Cantoris assensum, tamquam electus in concordia, in spiritualibus, & temporalibus ministrasti, fructusque non solùm Archiepiscopales Nicosien. verùm etiam Archidiaconatus, Canonicatus, & Præbendæ, quos obtinebas in dicta Nicosien. Ecclesia, percepisti; tandem verò apud Sedem constitutus eandem omni juri, quod tibi ex electione hujusmodi competebat, in manibus piæ memoriæ Nicolai Papæ IV. prædecessoris nostri libere resignasti, dictusque prædecessor, post resignationem eandem, Venerabilem Fratrem nostrum Johannemk, nunc Turritan.l Archiepiscopum, tunc Fratrem Ordinis Minorum præfecit ipsi Nicosien. Ecclesiæ in Archiepiscopum, & Pastorem. Exposuisti quoque Nobis, quòd postmodum inter ipsum Johannem, nunc Turritan. tunc Nicosien. Archiepiscopum, ac te super quibusdam articulis materiâ dissensionis exortâ, idem Johannes Archiepiscopus in tuum gravamen aspirans, diversas excommunicationum sententias auctoritate propria per se, vel alium, seu alios in te protulit, ac etiam prædictis Archidiaconatu, Canonicatu, & Præbenda Nicosien. quos canonice assecutus fueras, te privavit, eosque nemini postmodum fuisse collatos; & quòd licèt ex obligatione tuo juramento vallata teneris sibi solvere, & assignare medietatem fructuum, reddituum, atque proventuum certi anni in ipsius obligationis instrumento expressi a te perceptorum Nicosien. Ecclesiæ, tu tamen cessasti solvere, ut ex eisdem obligatione, & juramento debebas, nec postmodum exolvisti. Quare Nobis humiliter supplicasti, ut ne propter præmissa, vel eorum aliquod in posterum tibi possit obstaculum aliquod objici, vel opponi, & cum nullum alium, quàm præfatos Archidiaconatum, Canonicatum, & Præbendam, sis Ecclesiasticum beneficium assecutus, nec aliàs habeas, unde secundùm nobilitatis, & status tui decentiam congrue, valeas substentari, providere tibi super iis de opportuno remedio misericorditer dignaremur. Nos itaque considerantes, quòd, sicut asseris, pro electione tua prædicta prosequenda apud eandem Sedem Apostolicam commorando, non modicos pertulisti labores, graviaque subiisti onera debitorum, ac propter hoc, & ob nobilitatem tui generis, necnon & obtentum dilecti filii nostri Matthæin Sanctæ Mariæ in Porticu Diaconi Cardinalis pro te apud Nos in hac parte cum instantia supplicantis, paterna tibi sollicitudine providere volentes ea, quæ de bonis Ecclesiæ Nicosien. ejusdem administrando taliter recepisti, quæ consumpta sunt, & si qua restant, quæ consumpta non sint, dummodo hujusmodi non consumpta quingentarum librarum Turonen.o parvorum summam non excedant, necnon & omnes fructus Archidiaconatus, Canonicatus, & Præbendæ prædictorum usque ad tempus præsens a te etiam post commissa in R. Archiepiscopum memoratum sententias excommunicationum, & processus præmissa, perceptos, pia tibi liberalitate donamus, ita quòd ad eorum restitutionem aliquam minime tenearis, nec ad id a quoquam valeas coarctari, teque a prædictis per eosdem Archiepiscopos, & eorum quemlibet, ut prædicitur, Laicis, & quibuslibet aliis, si quas ipsi, & eorum quilibet, vel alius, seu alii auctoritate ipsorum, & cujuslibet eorumdem propter præmissa, vel aliquod præmissorum forsitan protulissent excommunicationum sententiis, & etiam a sententia Canonis, si quam ob prædicta, vel eorum aliquid incurristi, auctoritate Apostolica absolvimus, & tecum super irregularitate, qua si prædictis excommunicationum hominis, & Canonis sententiis, vel earum aliqua ligatus te immiscendo divinis, & susceptis Ordinibus ministrando forsitan contraxisti, etiam dispensamus, præfatos quoque, ac quoscumque processus per eosdem Archiepiscopos, & eorum quemlibet, vel per alium, seu alios eorumdem Archiepiscoporum, & cujuslibet eorum auctoritate, vel nomine contra te habitos, prædictamque privationis sententiam per eundem Johannem tunc Nicosien. nunc Turritan. Archiepiscopum, ut prædicitur, latam, necnon ex præfatis excommunicationum sententias, & earum quaslibet auctoritate Apostolica relaxamus, revocamus, irritamus, & etiam annullamus. Et insuper memoratos Archidiaconatum, Canonicatum, & Præbendam tibi, & te ad illas cum omnibus juribus, & pertinentiis suis, & fructibus restituimus de gratia speciali, & Apostolicæ plenitudine potestatis, & a prædictis obligatione, & juramento super dicta medietate solvenda etiam liberamus, ita quòd dicto Fratri Johanni, vel alicui Nicosien. Archiepiscopo eum solvere minime tenearis, ac nihilominus omnem infamiam, & inhabilitatis maculam, sive notam, si quam ex præmissis vel earum aliquo, seu præmissorum, vel alicujus eorum occasione, vel causâ forsitan incurristi, similiter ex certa scientia abolemus, restituendo te ad pristinum statum, & famam, & in integrum adversus prædicta, ita etiam quòd occasionibus hujusmodi, vel earum aliqua, nullum tibi in judicio, vel extra judicium impedimentum possit objici, vel obstaculum interponi. Non obstantibus omnibus, & singulis prælibatis, seu quòd hujusmodi processus, & sententiæ, vel eorum aliqua, seu aliquæ ac ipsorum, vel ipsarum, seu alicujus, vel aliquorum, aut aliquarum ex eis modi, & causæ non sint Nobis sigillatim expressi, aut specialiter præsentibus non inserti, sive si præmissis, vel aliquibus eorumdem Apostolicæ litteræ confirmatoriæ sub quacumque forma verborum in contrarium sint obtentæ. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ donationis, absolutionis, dispensationis, relaxationis, revocationis, irritationis, annullationis, restitutionis, abolitionis, & liberationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c. Datum Anagniæ Kalendis Septembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCII., pp.412-414

  •  
    (a) Henrico de Biblio: quem Nicolaus IV. in epist. 63. Sponso cœlesti die 20. Octobr. 1288. data appellat Henricum de Gibeleto, aliàs de Bybles urbe Phœniciæ maritima, nunc prorsus excisa.
  •  
    (b) Nicosien.: de qua Civitate in superiori epist. 63. pag. 44. not. (f).
  •  
    (c) Cappellano: Hunc titulum tribuit Nicolaus IV. in præfata epist. 63. non Henrico, quem solo Archidiaconi titulo donat, sed Guidoni de Novarialla, alteri nempe ex electis a Capitulo in discordia; Ast omnia facile componimus, si dicamus, Henricum, etsi Nicolai IV. tempore Cappellanus non fuerit, tempore Bonifacii VIII. eo munere fungi potuisse.
  •  
    (d) Bonæ memoriæ R.: Ranulphus, de quo in eadem epistola Sponso cœlesti.
  •  
    (e) Sulien.: vel Solien a Soli, vel Solea, olim urbe (nunc pago) Cypri in ora Septentrionali, inter Arsinoen, seu Alessandretta ad occas. & Crimmyon Promontorium ad ortum. At fateri necesse est, jamdiu hanc Ecclesiam Episcopali Sede fuisse destitutam. Codex enim MSS. Iordani nu. 1960. in quo omnes Ecclesiæ Nicosiensi Archiepiscopo suffraganeæ numerantur, de Solien Sede ne verbum quidem reddit, quamquam exaratus anno circiter 1340.
  •  
    (f) Jocalia: monilia videlicet, gemmas, annulos, aliaque id genus pretiosa. Du-Cange ad hanc vocem in Glossario.
  •  
    (g) Appellatione: Ex substitutione hujus vocabuli loco alterius instrumentum significantis aptum ad ostium concutiendum obscurus in præsentiarum redditur sensus; & hoc fortassis oscitantiæ Amanuensis adscribendum.
  •  
    (h) Arrestastis: hoc est detinuistis, vel manus in ea injecistis.
  •  
    (i) In Acon.: seu Ptolemaidam, incolis S. Jean d’Acre, de qua in tomo 3. pag. 26. no. (f).
  •  
    (j) Ipsius R.: Ranulphi.
  •  
    (k) Joannem: de quo in prædicta epist. Sponso cœlesti not. (a).
  •  
    (l) Nunc Turritan.: ad cujus Sedem translatus fuit anno 1295. Vide supra pag. 45. no. (c).
  •  
    (m) Obtentu: videlicet intuitu.
  •  
    (n) Matthæi: Rubei Ursini.
  •  
    (o) Librarum Turonen.: de quarum valore in superioribus tomis frequenter.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155025 (bullarium-franciscanum-3112), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155025 (mise à jour : 26/01/2021).