Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Prior O. P. & Guardianus O. M. spontaneam Canonicatus, & præbendæ resignationem recipiant, illosque idoneæ personæ conferant. ex Reges. Vat. Pont. epist. 399. anni 2.
-
Anno 1296. die 25. Augusti.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis ... Priori Prædicatorum, & ‥ Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Lemovicen.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum dilectus filius Magister Hugo Laiaces Canonicus Lemovicen. sicut ex parte sua fuit propositum coram Nobis, Canonicatum & Præbendam, quos in Lemovicen. Ecclesia obtinet, pro eo resignare intendat, quòd idem Canonicus jam affectus senio, & aliàs corporis debilitate gravatus, non potest commode in eadem Ecclesia deservire, Nos cupientes quòd Canonicatus, & Præbenda prædicta personæ conferantur idoneæ, ex qua eidem Ecclesiæ honor, & commodum valeant provenire, discretioni vestræ, de qua fiduciam gerimus in Domino specialem, per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum ab eodem Canonico libera dictorum Canonicatus, & Præbendæ renuntiatione recepta, Canonicatum, & Præbendam eosdem alicui personæ idoneæ scientia, moribus & ætate, de qua expedire videritis, auctoritate nostra conferre, & assignare curetis, inducentes ipsam in eorumdem Canonicatus, & Præbendæ, jurium, & pertinentiarum ipsorum corporalem possessionem, & defendentes inductam, eamque facientes in eadem Ecclesia in Canonicum recipi, & in Fratrem, ac ei de ipsorum Canonicatus, & Præbendæ fructibus, redditibus, proventibus, juribus, & obventionibus universis integre responderi. Non obstantibus quibuscumque statutis, & consuetudinibus contrariis ipsius Ecclesiæ, juramento, confirmatione Sedis Apostolicæ, vel quacumque firmitate alia roboratis, seu si aliqui super provisione sibi facienda de Canonicatibus, & Præbendis in eadem Ecclesia specialiter, vel in illis partibus generaliter prædictæ Sedis, vel Legatorum ejus litteras impetrarunt, aut si aliqui Apostolica, vel alia quavis auctoritate in eadem Ecclesia sub expectatione Præbendæ in Canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, quibus quoad executionem aliorum Canonicatuum, Præbendarum, & Beneficiorum nullum volumus præjudicium generari, seu si dilectis filiis ... Decano, & Capitulo ejusdem Lemovicen. Ecclesiæ, aut quibuscumque aliis communiter, vel divisim a Sede sit indultum prædicta, quòd ad receptionem, vel provisionem alicujus minime teneantur, & ad id compelli, seu quòd interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, seu quòd de Canonicatibus, & Præbendis ejusdem Ecclesiæ, vel de Beneficiis Ecclesiasticis ad eorum collationem, vel aliam dispositionem spectantibus nulli valeat provideri per litteras Apostolicas non facientes plenam, & expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, & qualibet alia dictæ Sedis indulgentia generali, vel speciali cujuscumque tenoris existat, de qua oporteat in nostris litteris specialem fieri mentionem, seu indulgentia, quæ vobis, & Ordinibus vestris dicitur esse concessum, ut non teneamini vos intromittere de negotiis, quæ vobis per Sedem committuntur eamdem; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Anagniæ VIII. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XC., p.411
-
(a) Lemovicen.: incolis Limoges, quæ est urbs ampla Galliæ Aquitanicæ ad Vigennam fluvium, caput Lemovicensis Provinciæ, & Episcopalis sub Archiep. Bituricensi. Distat ab Engolisma 20. leucis in Ortum, & 25. a Pictavio versus Austrum intra colles sedens. Hac in urbe Cœnobium, quod temporis decursu Observantibus cessit, anno circiter 1228. Minoritis excitarunt illius Incolæ exhortationibus, & prædicatione commoti S. Antonii Patavini, qui e Biturico redux illuc cum octo sociis pervenit. Meminerunt de eodem Jordanus in MSS. & Rodulphius in Prov. Aquitaniæ, Gonzaga Conv. 37. Aquit. recent. & auctor addit. super Vaddin. ad an. 1228. n. 88.