Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Fratribus Ord. Minorum Parisien. illam pecuniæ summam per integrum subministret, quæ a Nicolao IV. præscripta ei fuerat. ex Vat. Reges. Pontif. epist. 333. anni 2.
-
Anno 1296. die 17. Julii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Olim, sicut accepimus, felicis recordationis Nicolaus Papa IV. prædecessor noster tibi suis sub certa forma litterisc dedit in mandatis, ut dilectis filiis Guardiano, & Fratribus Ordinis Minorum Parisien. quingentas libras Turonen. parvorum in eleemosynam erogares, sed tu mandatis hujusmodi obauditis, non nisi ducentas libras ejusdem monetæ adhuc exhibuisti Guardiano, & Fratribus supradictis. Nos igitur volentes mandatum hujusmodi dicti Prædecessoris efficaciter adimpleri, dilecti filii nostri Jacobid tituli Sancti Clementis Presbyteri Cardinalis Nobis super hoc supplicantis precibus inclinati, Fraternitatem tuam monemus, rogamus, & hortamur attente per Apostolica scripta districte tibi præcipiendo mandantes, quatenus residuas trecentas libras Turonen. juxta mandatum prædecessoris ejusdem præfatis Guardiano, & Fratribus sine qualibet difficultate persolvas, preces & mandatum nostrum in hac parte taliter impleturus, quòd super hoc aliter tibi scribere non cogamur, sed potiùs devotionem tuam possimus exinde non immerito commendare. Alioquin Venerabili Fratri nostroe ... Episcopo Calaguritan. nostris damus litteris in mandatis, ut te ad id, monitione præmissa, auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento, compellat. Non obstantef &c. Datum Anagniæ XVI. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXX., pp.403-404
-
(a) Fernando: illi nempe, quem Nicolaus III. ex Ord. Min. ad hanc Episcopalem cathedram evexit anno 1280. die 21. Maii, ut ex epist. Consulte tom. 3. hujus Bullar. pag. 461.
-
(b) Burgen.: incolis Burgos, Civitatis Hispaniæ in Castella veteri, nunc Archiepiscopali Sede decoratæ. De ea in tomo 3. pag. 461. (k) & supra in hoc tomo pluries.
-
(c) Litteris: quæ hucusque ad nos non pervenere.
-
(d) Jacobi: Thomasii Cajetani, de quo supra.
-
(e) Fratri nostro: ad quem sequens epistola dirigitur.
-
(f) Non obstante &c.: ut in epistola sequenti usque in finem.