Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Mandat institui duos Inquisitores hæreticæ pravitatis ex Ord. Minorum in Provincia Viennensi, ac Delphinatu cum facultatibus aliàs expositis. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 24. an. 5.
-
Anno 1292. die 11. Martii.
-
1292
-
NICOLAUS &c.
Dilecto filio ‥ Ministro Provinciali Ordinis Minorum in administratione Provinciæa Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Præ cunctis &c.b Sane, sicut accepimus, in aliquibus partibus Comitatuum Viennen. & Alboni, ac in aliis Civitatibus, Locis, & Terris infra terminos Viennen. Provinciæ constitutis Nobili Viro H. Dalphino Comiti dictorum Comitatuum, & hæredibus suis mediate, & immediate subjectis, & in ipsa tota Provincia Viennen. adeo infidelitatis error invaluit, quòd ibi quamplurimi a via veritatis prorsus aversi euntes per devium falsitatis pestiferas ad concutiendum orthodoxæ murum Fidei machinas construant molientes ipsum fallacium argumentationum impulsibus demoliri. Verùm licèt ubilibet Sedis Apostolicæ diligentia contra talium dolosam astutiam, ne diffusiùs hujusmodi serpat morbus, remedium libenter adhibeat opportunum, in prædictis tamen Comitatibus, Civitatibus, & Locis, sive Terris cupientes anxie, ut negotium Fidei jugi profectu, elisis omnino quibuslibet erroribus, fortiùs convalescat, studemus ad hoc per Nos, & alios attentiùs vigilare. Providemus igitur in prædictis Comitatibus, Civitatibus, & Locis, sive Terris ad præsens personas aliquas circumspectas pro tanto negotio deputari, quarum honesta conversatio exemplum tribuat puritatis, & doctrinam fundant erudita labia salutarem, ut sacro ipsarum ministerio præfata Comitatus, Civitates, & Loca, sive Terræ ab hujusmodi contagiis expurgentur. Verùm quia de providentiæ tuæ industria firmam in Domino fiduciam obtinemus, discretioni tuæ per Apostolica scripta firmiter præcipiendo mandamus, quatenus de consilio aliquorum discretorum Fratrum tui Ordinis eligas duos de Fratribus ejusdem Ordinis tuæ administrationis idoneos ad hujusmodi opus Dominicum exercendum, eisque in virtute obedientiæ districte Apostolica præcipere auctoritate procures, ut Inquisitionis officium in ipsis Comitatibus, Civitatibus, & Locis, seu Terris contra hæreticos, credentes, fautores, defensores, & receptatores eorum juxta formam in aliis nostris litteris expressam, quas Fratribus ejusdem Ordinis Inquisitoribus hujusmodi pravitatis in Comitatibus Provinciæ, & Forkalquerii, ac infra Arelaten. Aquen. & Ebredunen. Provinciarum terminos deputatis Apostolica auctoritate, & in posterum deputandis, non expressis aliquorum nominibus, super exequendo dicto Inquisitionis officio destinavimus, exequi studeant diligenter. Nos enim prædictos duos Fratres, quos ad hoc elegeris, & utrumque ipsorum præfatum officium exequi juxta formam in eis expressam, ac ipsos illam potestatem, & auctoritatem plenarie habere volumus, quæ in omnibus litteris olim concessis Inquisitoribus infra Arelaten. Aquen. & Ebredunen. prædictarum Provinciarum terminos deputatis, vel in posterum deputandis pleniùs continetur. Si verò tu, vel Vicarius tuus, te absente, aliquem Inquisitorum hujusmodi ex aliqua causa fore nonnunquam videritis amovendum, ipsum amoveatis, & substituatis loco ejus alium, quem similem potestatem, & auctoritatem habere volumus, quoties vobis deliberatione cum aliquibus discretis Fratribus dicti Ordinis præhabita, hoc fore videbitur faciendum. Et si aliquem vel aliquos Inquisitorum ipsorum decedere fortè contigerit, Nos substituendi de consilio aliquorum discretorum Fratrum ejusdem Ordinis alium, vel alios loco illius, vel illorum, qui decesserint, ita quòd hujusmodi substituti eisdem omnino auctoritate, ac potestate fungantur, tibi, dictoque Vicario, si tu absens fueris, plenam, & liberam concedimus tenore præsentium facultatem. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem V. Idus Martii, Pontificatus nostri Anno Quinto.
-
Hæ sunt, quæ sub Nicolao PP. IV. desiderantur Epistolæ. 1. Interpretibus Fratrum Ord. Minorum existentium inter Tartaros nonnulla indulsit Pontifex per litteras incipientes Lætamur in Domino &c. V. Idus Aprilis Pontificatus anno primo datas. ex Indiculo Bullarii Seraphici Petri de Alva, & Astorga n. 50. Vadd. n. 8. ac Raynaldo n. 33. 2. F. Bonaventuræ Ord. Minorum Archiep. Ragus. injunxit Pontifex, ut Venetos compelleret ad pacem ineundam cum Patriarcha Aquilejensi. ex superiori ep. 43. pag. 31. n. (d) & ex Raynaldo n. 19. qui citat ep. 123. Regest. Vat. 3. Nonnullas exemptiones Pontifex tribuit Fratribus Ordinis Minorum Turonen. per litteras XII. Kalendas Maii, Pontificatus anno primo datas, ex Vaddingo ad eum annum n. 39. 4. Argon Tartarorum Rex scripsit Nicolao Summo Pontifici sacrum petens Baptisma, & se paratum exhibens ad dilatandos Christianorum fines. ex sup. ep. 5. pag. 6. n. (k). 5. Ad Cardinalem Matthæum Rubeum Ursinum Damianitarum Protectorem pro ingressu in ipsarum Monasteriis, & absolutione, litteris incipientibus Licèt &c. VI. Kalendas Februarii Pontificatus anno primo datis. ex Indic. Bull. Seraph. Petri de Alva n. 2. anno primo, qui citat Archivum SS. XII. Apost. Urbis. 6. Contra Hæreticos scripsit Pontifex ad F. Sinibaldum Ord. Minorum litteras incipientes Cum sicut &c. X. Kalendas Augusti Pontificatus anno primo. ex dicto Indic. n. 42. citante præfatum Archivum Romanum. 7. Alias pro Inquisitoribus contra diversos Hæreticos dedit litteras incipientes Noverit Universitas &c. VII. Idus Aprilis, Pontificatus anno primo. ex cit. Indic. n. 54. 8. Ad Regem Cypri pro Terræ Sanctæ statu Licèt fili charissime &c. Kalendis Aprilis, Pontificatus anno primo. ex dicto Petro de Alva in suo Indic. n. 64. & Odorico n. 39. 9. Joannes Colletti S. R. E. Card. Legatus in Galliis negotium Monasterii Custodiæ B. M. V. Carnoten. Diœcesis Abbati S. Leodomari, & F. Richardo Columbero
Ord. Minorum commisit. ex sup. 15. ep. pag. 13. n. (d).10. Causam Ursi de Ursis commisit Pontifex Deodato Lexoviensi, & Rogerio de Salerno Panormitanæ Ecclesiæ Archidiaconis, & Capellanis suis, necnon Fidantiæ Canonico Balneoregien. ex sup. ep. pag. 16. n. (a).11. Item scripsit Episcopis Murano, & Abellinensi pro tuendis Fratribus O. Min. Salernitanis. ex sup. ep. 54. pag. 39. n. (c).12. Item jussit Inquisitoribus Ord. Min. & Præd. ut in Arelaten. Aquen. & Ebredunen. Provinciis leges Friderici Imp. contra Hæret. observare faciant. ex sup. ep. 66. pag. 47. n. (f) Vadd. & Petro de Alva n. 104. an. 2. qui ait litteras incipere: Ad nostrum pervenit &c. & X. Kalendas Martii datas fuisse. ex Odorico n. 49.13. Prædicatio Crucis Minoritis Fratribus imponitur per litt. incip. Egressus de Fratribus &c. Kalendis Septembris Pontificatus anno 2. datis. ex cit. Vadd. & Petro de Alva n. 69. an. 2.14. F. Roderico Ep. Marochitano ex Ord. Minorum indultum Fidei tuæ &c. V. Idus Februarii, Pontificatus anno 2. ex Vatic. apud cit. Vadd. & Petrum de Alva n. 89. an. 2.15. Alia pro eodem: Ut in adventu &c. V. Idus Februarii, Pontificatus anno 2. ex cit. Vatic. Vadd. & Petro de Alva n. 90. an. 2.16. Eidem pro Missione Marochitana: Quantò circa &c. &: De diversis Provinciis &c. dat. ut supra. ex Odorico, Vadd. & cit. Petro de Alva n. 91. et 92. an. 2.17. Joanni Tartarorum Regi Frater Joannes de Monte Corvino Ord. Min. commendatur: Dilectus filius &c. Idibus Julii. ex Vadd. et Odorico, necnon Petro de Alva in suo Indic. n. 9. an. 2.18. Pro Regno Scotiæ de habitu Religionis sumendo: Ad audientiam &c. X. Kalendas Aprilis, Pontificatus an. 2. ut apud Vadd. ex cit. Indic. n. 8. an. 2. ex Vatic.19. Scripsit Pontifex Bertrando de Got Episcopo Aginnen. ut quosdam valde injurios FF. Ord. Min. Villæ Medicinen. suæ Diœcesis excommunicatos nunciaret, si &c. ut patet ex sup. 546. ep. die 13. Septembris 1291. data pag. 291. no. (d).20. Item Sacristæ maj. Ecclesiæ Lugdunen. mandavit inquiri super jus, quod habent Fratres de Pœnitentia Jesu Christi in proprio loco Civitatis ejusdem, ex epist. 119. pag. 79. no. (g).21. Guardiano Alven. (forsan Alverniæ) executorialis: Exhibita nobis etc. .... in cit. Indic. n. 97. an. 2. ex Reges. Vat.22. F. Alvaro Pelagio pro quadam dispensatione: Et si geniti &c. X. Kalendas Octobris, Pontificatus an. 2. apud citat. Indic. n. 53. an. 2. ex Vatic. et Vadd. n. 3.23. Patriarchæ Hierosolymitano pro negotio Terræ Sanctæ: Nunciorum ipsorum &c. Idibus Septembris, Pontificatus an. 2. in cit. Indic. n. 100. an. 2. ex dicto Odorico n. 69.24. Eduardo Regi Angliæ pro succursu dictæ Terræ Sanctæ: Petitio dilecti &c. IV. Kalendas Februarii, Pontificatus an. 2. ex Odorico n. 73. apud cit. Indic. n. 102. an. 2.25. De ejusdem Terræ Sanctæ jactura, & ejus reparatione: Visio dura nunciata &c. Nonis Januarii, Pontificatus an. 2. teste præd. Odorico n. 2. an. 3. apud cit. Indic. n. 103. an. 2.26. Montisflasconis, seu Montisfalisci Conventui Ord. Min. die 13. Januarii 1290. Pontifex donavit quemdam hortum ad Ecclesiam Romanam spectantem, & dicto Conventui vicinum, ut patet ex Vaddingo ad an. 1291. n. 35. aitque monumentum extare in Vatic. Arch. sub num. 639. Idibus Januarii, Pontificatus an. 3. ex cit. Indic. n. 51. an. 3. aitque incipere Devotionis &c. ex Vatic.27. Indulgentia tribuitur statutis diebus orationis ergo visitantibus Ecclesiam Monialium S. Claræ Burgen. per litteras incipientes. Loca Sanctorum &c. Kalendis Februarii, Pontificatus an. 3. in cit. Indic. n. 34. anni 3. ex Vat.28. Iisdem Monialibus Burgen. indultum pro Sepultura: Cum a nobis petitur &c. Kalendis Febr. Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 37. anni 3. ex Vatic.29. Ad Philippum Regem Franciæ pro expeditione in Terram Sanctam: Cum Venerabilem &c. VIII. Kal. Maii Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 158. an. 3. ex Odorico n. 17.30. Ad Regem, & Regnum Angliæ pro subsidio ejusdem Terræ Sanctæ: Gaudemus &c. XV. Kal. Junii Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 157. an. 3. ex Odorico n. 19.31. Episcopo Tripolitano pro auxilio, & classe ejusdem Terræ Sanctæ: Gerentes cordi &c. XIII. Kal. Novemb. Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 156. an. 3. ex Odorico num. 8.32. Item Gerardo (leg. Berardo) Sabinen. Episc. pro eodem negotio. Pastoralis Officii &c. X. Kal. Apr. Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 159. anni 3. ex Odorico n. 19.33. Pro eadem re gratiæ, & indulgentiæ tribuuntur Cajetanis: Dum persecutiones &c. IV. Idus Augusti Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 160. anni 3. ex Odorico n. 25.34. Abbati, & Conventui S. Jo. de Valencelis litteras dedit Pontifex pro Fratribus Minoribus ejusdem Loci ex superiori 491. ep. pag. 26. n. (k).35. Hoc idem Cantori Cameracen. & Scholastico Tornacen. ex dicta ep. 491.36. Dionysius Episc. in partibus Orientis scripsit Pontifici, ut supra notatum est in ep. 129. pag. 84. n. (e).37. Item Philippus Rex Franciæ, ut ex ep. 370. pag. 199. n. (f).38. Pro Conventu Ord. Min. Carnuten. ampliando litteras dedit Abbati, & Conventui Majoris Monast. Turonen. O. S. Benedicti, ut patet ex sup. litteris 366. pag. 195. n. (b).39. Indulgentiam consequentur visitantes devotionis gratiâ Ecclesiam Clarissarum Misnen. Vitæ perennis &c. X. Kal. Febr. Pontif. an. 3. teste supracitato Indiculo Bullarii Seraph. Petri de Alva, & Astorga n. 46. anni 3. ex Vatic.40. Item illam eorumdem Monialium Terdonen. meliùs Dertonen. Litteris incip. Cum ad promerenda &c. XIV. Kal. Novemb. Pontif. anno 3. in cit. Indic. n. 59. anni 3. ex Vatic.41. Illam quoque Fratrum Ordinis Minorum ejusdem Civit. Terdonen. al. Dertonen. per similes litteras datas Nonis. Januarii Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 56. anni 3. ex Vatic.42. Necnon illam prædictorum FF. Asculanen. Licèt is &c. V. Kal. Maii Pontif. anno 3. in cit. Indic. n. 80. an. 3. ex Reges. Vat.43. Item illam eorumdem FF. De la Mota Narbonen. Licèt is &c. X. Kal. Maii Pontif. an. 3. ex cit. Vat. & Indic. n. 84. an. 3.44. Item illam eorumdem Fratrum Toletan. Licèt is &c. Nonis Martii Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 86. an. 3. & Reg. Vat.45. Item adeuntibus illam eorumdem Fratrum Montispolitan. (forsan Montis Politiani) incipientibus litteris: Sanctorum &c. XV. Kal. Novembr. Pontif. anno 3. in cit. Indic. n. 143. an. 3. ex Vat.46. Item illam eorumdem Fratrum Arestin. (num Atestin in Provin. S. Antonii, vel Aretin. in Prov. Tusciæ): Sanctorum &c. X. Kal. Novembr. Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 146. anni 3. ex Vat.47. Necnon illam Castri Collisperbolæ (forsan Collis Pergulæ in Marchia Anconitana): Licèt is &c. VIII. Kal. Octob. Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 114. an. 3. ex Vat.48. Item illam eorumdem Fratrum Svessionen. Vitæ perennis &c. Kal. Septemb. Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 129. an. 3. ex Vatic.49. Consimilem Indulgentiam adipiscuntur visitantes Ecclesiam Monialium S. Mariæ in Salice Ord. S. Claræ datis litteris incipien. Virgo &c. Nonis Julii Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 107. an. 3. ex Vat.50. Illam quoque Monialium ejusdem Ord. S. Claræ de Toro: Vitæ perennis &c. Kal. Decembris Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 133. anni 3. ex Vatic.51. Monialibus Antiquæ (leg. Antiqueræ in Bœtica) circa recitationem Divini Officii: Ut Apostolicæ &c. Nonis Januarii Pontif. an. 3. in cit. Indic. n. 55. an. 3. ex Vat.52. Ut Fratres Min. Bononien. prædicent Cruciatam: Terræ Sanctæ &c. Kalendis Augusti Pontif. an. 4. Indic. Bull. Seraph. n. 1. an. 4. ex Archivo SS. XII. Apost. Urbis.53. Pro mittendo subsidio ad Terram Sanctam: Illuminet &c. dat. ut supra apud cit. Indic. n. 4. ex Cherubini Bull. 5. Quaresimi n. 399.54. Ad Archiepisc. Bulgarorum pro Minoritis: Misericors & miserator &c. X. Kal. Apr. Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 6. an. 4. ex Vadd. & Odor. n. 39.55. Pro Inquisitoribus Minoritis: Hæc dilecti in Domino &c. III. Idus Augusti Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 24. an. 4. ex supradicto Archivo SS. XII. Apost.56. Pro Conventu Lausanen. ædificando. Exposuit nobis &c. Idibus Decembris Pontif. anno 2. apud cit. Indic. n. 70. dicti anni 2. ex Vatic.57. Absolutio Monialium de Villojo: Meritis vestræ &c. Idibus Junii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 36. an. 4. ex Reg. Vat.58. Indulgentia conceditur visitantibus Ecclesiam FF. Min. de Venna: Vitæ Perennis &c. Nonis Martii Pontif. an. 4. ex cit. Indic. n. 57. an. 4. Sed forsan legendum de Alviano, de qua nos supra n. 431. VII. Idus Martii an. 4. pag. 218.59. Item adeuntibus illam prædictorum Fratrum Marinien. (num Narnien.) & Interamnen. Licèt is &c. V. Idus Junii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 70. an. 4. ex Vatic.60. Item illam eorumdem Fratrum Ord. Min. Spoletan. Licèt is &c. V. Idus Junii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 71. an. 4. ex Vat. Regest.61. Indultum pro Monasterio Clarissarum de Belloloco: Meritis &c. Idibus Januarii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 147. an. 4. ex Vat. Regesto.62. Ad Imperatorem Bulgarorum pro Missionariis ad Tartaros: Ad Curam &c. X. Kal. Apr. Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 40. an. 4. ex Reg. Vat.63. Commendatio Legatorum Apostolicorum. Excedit gratum &c. Idibus Augusti Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 42. an. 4. ex Vat. & Odorico n. 38.64. Ut F. Nicolaus O. M. condere possit testamentum: Quia præsentis &c. X. Kal. Martii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 158. an. 4. ex Vat.65. Guardiano Ragusin. executorialis: Pridem nobis &c. V. Kal. Junii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 170. an. 4. ex Reg. Vat.66. Alia similis Episcopo Jaderen. Dudum nobis &c. XV. Kal. Maii Pontif. an. 4. ex dicto Indic. n. 173. anni 4. ex Vat.67. Exemptio Monialium S. Claræ prope Parisios: Romana Ecclesia &c. IV. Nonas Julii Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 198. an. 4. ex Vatic.68. Ad Episcopum Aginnen. pro tuendis Fratribus Ord. Min. de Medicino. ex sup. ep. 546. pag. 291. n. (d).69. Universis Christifidelibus pro Terræ Sanctæ subsidio: Cum Terra ipsa &c. IV. Kal. Aprilis Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 225. an. 4. ex Odorico n. 2.70. Pro missione FF. Ord. Min. ad Tartaros: Solicita benignitate &c. XII. Kal. Septembr. Pontif. an. 4. in cit. Indic. n. 169. an. 4. ex Vat.71. Provinciali Ministro Ord. Min. in Marchia pro Terra Sancta: Terræ Sanctæ &c. Kal. Augusti Pontif. an. 4. in cit. Indic. Bul. Seraph. n. 172. anni 4. ex Vat. Reg.72. Philippo Regi Franciæ pro Terræ Sanctæ negotio. Recordare Princeps &c. X. Kalendas Septembris, Pontificatus an. 4. in cit. Indic. n. 226. an. 4. ex Odor. n. 20.73. Eidem pro ipsius Terræ subsidio: Venerabilis Frater &c. Idibus Decembris, Pontificatus an. 4. ex cit. Odorico n. 56. et Indic. n. 230. anni 4.74. Eidem pro eodem negotio Pulsat instanter &c. Kalendis Octobris, Pontificatus an. 4. ex cit. Odor. n. 58. et Indic. n. 231. an. 4.75. Regi Eduardo pro subsidio antedicto Ferventis desiderii &c. II. Idus Februarii, Pontificatus an. 4. ex cit. Odor. n. 6. et Indic. n. 232. an. 4.76. De anno approbationis (forsan probationis) & exitu a Religione: Cum secundùm consilium &c. 10. Kalendas Octobris, Pontificatus an. 5. in cit. Indic. Bull. Seraph. n. 2. an. 5. ex Monum. fol. 101.77. Ut Episcopus Burgen. Monasteria Clarissarum ingredi valeat: Volentes benigniùs &c. VI. Kalendas Augusti, Pontificatus anno 5. in cit. Indic. n. 5. an. 5. ex Vatic.78. Episcopo Vercellen. pro Eccl. S. Salvatoris concedenda Minoribus ex super. 588. ep. no. (e). -
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DCXIV., pp.325-328
-
(a) Provinciæ: nunc S. Ludovici titulo gaudentis.
-
(b) Præ cunctis &c.: reliqua usque ad conspirare ut in superiori ep. 443. pag. 238.