Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Commendat illis Inquisitores hæret. pravitatis, & Constitutionum contra hæreticos editarum acceptionem, atque observantiam. ex Reg. Vat. epist. 11. apud Vaddingum ad hunc annum n. 5. Annal.
-
Anno 1292. die 11. Martii.
-
1292
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo filiis ... Ducia , & Consilio, ac Communi Venetorum Sal. & Ap. Ben.
Grata Nobis admodum habet assertio, quòd oblectabiliùs super aurum, & topation vobis existit Fidem Catholicam, velut ipsius sinceri professores intra claustrum cordis, & mentis, sicut pupillam oculi custodire, ne illam fermentent fermento nequitiæ labia veneno hæreticæ pravitatis corrupta. Sed proh dolor! hujusmodi oblectationis tepescente fervore, vos, sicut ex parte dilectorum filiorum Bonajunctæ de Mantuab, & Juliani de Padua,c Ordinis Minorum, quos Sedes Apostolica Inquisitores pravitatis hujusmodi deputavit in illis partibus, extitit intimatum, asserentes per eamdem Sedem ordinatumd, quòd tu fili Dux, penes aliquem a vobis communiter deputatum deponas pecuniam Inquisitorum nomine prædictorum tradendam eisdem postmodum pro executione hujusmodi Officii facienda, prætextu ordinationis hujusmodi dilectos Inquisitores, quominus Officiales, sine quorum ministerio hujusmodi officii executio nequit efficaciter adimpleri, assumere valeant, impeditis pro vestræ libito voluntatis, quod reprehensioni subjacet graviori, quo tam Apostolicase, quàm Imperialesf constitutiones contra hæreticos editas, & publice promulgatas admittere denegantesg earum auctoritate Inquisitores non patimini procedere memoratos, sicque ipsius Fidei hostium præsumptio damnabilis invalescit, & erroris spinæ pullulant conculcantes heu! lilia veritatis. Quia igitur hæc, si veritati deserviant, derogant sinceritati vobis attributæ in Fide, ac subsequenter maculant nominis vestri famam, Nos, pensato multo dilectionis affectu, quem ad vos habet Sedes eadem, cupientes, ut fidelitas, quam in exaltatione Fidei in azymis sinceritatis, & veritatis servastis, semper in vobis floreat operum claritate, ac per consequens in hac parte famæ vestræ gloria dilatetur, ac firma credulitate tenentes, quòd corrigetis prudenter quod forsan egistis minus laudabiliter in præmissis: Universitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur in Domino, per Astolica vobis scripta mandantes, quatenus illius Regis intuitu, in cujus ditione cuncta sunt posita, & ob reverentiam Apostolicæ Sedis, & nostram prædictos Inquisitores illarum venatores vulpium, quæ clandestinis studiis basem conantur demoliri Ecclesiæ, ac corrodere translatam Domini vineam ex Egypto, infra specialis dilectionis brachia, & reverentiæ spiritum continentes, prædictas Constitutiones reverenter admittatis, & inconcusse servetis easdem, Inquisitores ipsos permittentes illis uti libere, quoties necessitas officii præmissi exposcit, & quòd Officiales ad executionem ipsius officii faciendam iidem Inquisitores assumere valeant, & habere concedatis, eis omni difficultate cessante super hoc ipsum manu valida favorabiliter assistendo. Hanc autem precum, & mandati seriem vestræ salutis bajulam, & honoris adimplere studeatis efficaciter devotis animis, & sinceris: Nam ex hoc proculdubio æterna gaudia consequemini, & præconia populorum, sæpefatæ Sedis gratiam munificam largiùs vobis constituetis in vestris justis desideriis adimplendis, ordinatione circa dispositionem pecuniæ facta, ut præmittitur, in suo robore duratura. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem V. Idus Martii, Pontificatus nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DCXIII., p.324
-
(a) Duci: Petro Gradenico.
-
(b) Bonajunctæ de Mantua: Inquisitoris contra hæret. pravit. Veronæ constituti ex Vaddingo ad ann. 1291. n. 14.
-
(c) Juliani de Padua: ille forsan est, quem Raynerius Zenus Venetorum Dux anno 1255. ad Romanam Curiam ablegavit pro Venetæ Reipublicæ negotiis ex ejusdem Ducis epistola die 12. Julii data, & in fine Chronici Danduli relata.
-
(d) Ordinatum: ut legimus in Bulla Accedentes &c. anno 1289. die 28. Augusti edita.
-
(e) Apostolicas: ab Innocentio, Alexandro, Clemente IV. ipsoque Nicolao.
-
(f) Imperiales: a Friderico II. Imp. editas, & supra suis locis vulgatas.
-
(g) Denegantes: ut innuit & alia hujus Pontificis epistola Inter ceteras &c. anno 1288. die 17. Septembr. scripta.