Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
-
Anno 1292. die 5. Febr.
-
1292
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DCI., pp.-319
-
De Ebulo: Ebolum, aliis Eburum, Italis Eboli Oppidum amplum Regni Neapolitani in Principatu citeriori 18. vel circa mill. e Salerno distans. De hoc Minorum Fratrum Conventu agit Vadd. ad hunc an. n. 32. & 1370. n. 22. Nos autem ex præcitato Arch. S. R. Cong. Ep. & Reg. didicimusdie 29. Septembris an. 1288. Honorio IV. Sum. Pont. ad preces Gerardi seu Berardi S. R. E. Card. & in illis regionibus Legati Apostolici, assentientibus quoque Philippo Salernitano Archiep. & Ebolitani Oppidi Capitulo in propriam domum, & Ecclesiam sub tit. S. Laurentii evocasse FF. Minores Bartholomæum quemdam de Porta ipsius Ecclesiæ Rectorem, ex quo Minoriticum surrexit Cœnobium, ampliatum primò circa an. 1370. Mox ab anno 1750. Ecclesiam a fundamentis sub tit. S. Francisci, itemque Cœnobium FF. nostrorum cura excitavit.
1 -
Salernit. Diœc.: Vide supra pag. 38. (h).
2 -
De Miniano: Oppido e Theano 10. vel circa mill. procul. ad quod apud Ecclesiam S. Mariæ Angelorum mox S. Francisci Locum sumpserunt Minores circa an. 1222. ex Vadd. ad eum an. n. 12. & monum. cit. Archivi Romani, quæ ex constanti traditione ferunt inibi Lectoris officio functum fuisse S. Bonaventuram, de cujus mandato puteum in medio Claustri constructum fuit, cujus aquæ mirabiliter ad infirmorum salutem operabantur. Tradunt insuper extare apud Monachos Casinensis Monasterii epistolam illius Sancti, qua ipsorum Monachorum pietati commendabat pauperrimum Mignani Cœnobium, in quo tunc ipse commorabatur, summa egestate pressum. Fuit apud nostros usque ad an. 1653. quo ex decreto ejusdem S. Cong. Ep. & Reg. Kalendis Julii semotis Fratribus in sufficienti numero ob pauperiem inibi non commorantibus, Locus iste applicatus fuit Seminario Clericorum Sæcularium in Theanensi Civitate erigendo cum onere satisfaciendi legata, & alendi alumnos de dicto Oppido, quot redditus substinere possent.
3 -
Theanen. Diœc.: Teanum Episcopalis est Civitas, italice Tiano sub Archiep. Capuano, e qua Civitate 16. mill. distat.
4
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154914 (bullarium-franciscanum-3001), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154914 (mise à jour : 26/01/2021).